De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 277

ipso fiat, non facile mera accommodatio sed vera loci interpretatio dicenda videtur. Secundo, ut iam innuimus, alia interpretatio item omnino ut vera retinenda est. Aliunde vero istae duae interpretationes huius loci, sicut utraque rationem interpretationis verbalis prae se fert, ita inter se adeo diversae sunt, ut vix in unam solam conflari posse videantur. Habes ergo hic exemplum, in quo cum probabilitate satis magna reperiuntur ea omnia, quae ex dictis (n. 252.) ad constituendum validum argumentum pro duplici sensu literali requiruntur et sufficiunt. (Cfr. n. 251.)

255. Exemplum tertium habes eodem loco v. 8., ubi item de Messia scribitur: «Generationem eius quis enarrabit?» Hunc locum Patres frequentissime interpretantur de aeterna generatione Verbi. Sed neque numero pauci sunt neque auctoritate spernendi, qui eum de miraculosa generatione Christi ex Virgine intelligendum autumant. Imo prima interpretatio adeo communis est et cum doctrina dogmatica de Trinitate penes Patres ita connexa, ut eam spernere, ut minimum dicam, durissimum sit. (Cfr. Patrit. l. c. n. 35; Beelen l. c. §. 3. sub β.) His addenda est tertia interpretatio huius loci, quae sub voce generationis intelligendam censet spiritualem Messiae sobolem, quae ob passionem suam ac labores adeo copiosa ei promittitur, ut numero comprehendi omnino non possit. Haec sicut inter antiquiores etiam interpretes non est inaudita (cfr. Menoch.; Calmet.; Allioli in h. l.; Hofmann hermeneut. bibl. prooem. §. 7. p. 13. et Beelen l. c. auctoresque ibi allati), ita ex contextu, ut parum dicamus, valde suadetur. (Cfr. v. 12.) Beelen (l. c.) denique adiungit quartam interpretationem, quam amplectitur ipse et Forerii verbis explicat in hunc modum. «Cum a turba populi et ab ipsis magistratibus, Pharisaeis et principibus sacerdotibus Christum Dominum damnatum et morti addictum dixisset Propheta, non potuit non admirari generationem illam, saeculum illud, mores hominum illorum, qui talia ausi fuissent.» Nolo inquirere de certitudine aut probabilitate huius quartae et tertiae interpretationis. Certe tum una tum altera et, ut nobis videtur, magis tertia verbis textus prophetici, praesertim ut sunt in hebraeo et graeco, nec non et toti contextui satis conformis apparet. Quapropter sine necessitate nollem interpreti catholico eripere licentiam, si ipsi placuerit, unam alte-