De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 278

ramve amplectendi. At si ex una parte reiicias possibilitatem multiplicis sensus literalis et ex parte altera adeo gravem auctoritatem, quae tum pro prima tum pro secunda interpretatione militat, spernere nolis, illam licentiam concedere nullatenus poteris. Ratio est, quia sicut prima et secunda, ita et tertia ac quarta literam sequuntur. Neque istae interpretationes ita affines sunt, ut in unam solam reduci possint. Sed omissa tertia et quarta multo magis insistere licet in prima et secunda ex interpretationibus allatis. Nam illae ante omnia et ipsae inter se valde disparatae et ambae literales esse deprehenduntur. Deinde vero, ut diximus, pro utraque haud spernenda stat auctoritas. Ergo nisi talem auctoritatem pro una vel altera parte spernere et ad meras accommodationes recurrere volueris, duplex sensus literalis huius loci admittendus tibi erit.

Epilogus. 256. Tempus esse videtur, ut ultimum proferentes iudicium tandem hanc tractationem absolvamus. Primum igitur et secundum argumentum internum pro sententia affirmativa peremptorium non esse, supra (n. 250.) diximus. Neque per exempla allata rem penitus confici, item ex modo, quo de iis locuti sumus, fere per se patet. Ceterum Patritius, Beelen (ll. cc.) et alii pluribus ostendunt, nulli exemplorum, quae afferri solent, et nominatim etiam iis, quae nos hic secundo ac tertio loco prosecuti sumus, vim decretoriam inesse nodumque in iis non esse omnino indissolubilem. At ut status causae magis elucescat, haec adiungimus. Qui affirmativae sententiae adhaeret, ita adversariis reponere posset. Sit aliqua ex his angustiis evasio; ea certe satis difficilis apparet. Porro cur vos sanctos Patres catholicosque interpretes sine causa sufficienti in tantas vultis coniicere angustias? Prius aut vestram sententiam, qua multiplicem sensum literalem omnino improbatis, positivis argumentis demonstrate ut certam, aut nostram omnino impossibilem aut improbabilem esse convincite. Tunc vos sequemur in illas angustias. Secus nostra via, quae longe commodior et securior est, incedere nobis liceat. Aliis verbis

Simile exemplum praehere potest Ierem. I. 5. Nam sicut veteres hunc versum satis communiter accipiunt de sanctificatione in utero et liberatione a peccato originali; ita recentiores fere omnes saltem penes nos in Germania hunc locum solum de vocatione ad munus propheticum interpretantur. (Cfr. Schaefer im Literar. Handweis. Nr. 267. p. 392.)