De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 279
utraque sententia sicut argumentis fulcitur, quae solum probabilia sunt, ita nec alterius argumenta perfecte solvere nec omnia incommoda circa hanc rem penitus auferre potest. Quare ut res ultimatim decidatur, diuidicandum erit, ex qua parte sint argumenta graviora, incommoda leviora. Id porro nos sapientioribus definiendum relinquimus. Nos solum in superioribus aliquatenus ostendisse confidimus, auctoritatem propendere in sententiam affirmativam. Rationes internas quod spectat, in propositione generali maiorem probabilitatem attribuimus rationibus sententiae negativae. Ad hoc, ut iam diximus, potissimum movemur per argumentum negativum, quod ultimo loco proposuimus. (n. 246.) Accedit alia ratio. A priori scilicet haudquaquam animo in id propendemus, ut pro Scriptura, sicut in sententia affirmativa fieri debet, mutentur aut utcumque modificentur communes interpretationis regulae. Neque libenter saepius aut saltem hinc inde illam interpretationis methodum sequimur, quae et Protestantium aliorumque invidiam nobis conciliat et catholicis etiam iis saltem, qui rem intime perspectam non habent, ambigua et minus scientifica semper apparuit facileque apparere potest. (Cfr. n. 241.) Aliunde rationes internae, quae pro parte affirmativa afferuntur, tanti ponderis esse non videntur, ut propter eas haec incommoda suscipere debeamus. Denique ultima conclusio pro praxi haec sit. Ante omnia nollem, quod ad me spectat, in quocumque Scripturae loco quaerere multiplicem sensum literalem, nisi ad id inducat gravis auctoritas extrinseca, quae in Patrum aut ecclesiae interpretatione continetur. Quod nec Patres potioresque catholici interpretes fecisse videntur. Si deinde quispiam sive ob rationem, qua aliquis locus Veteris Testamenti in Novo citatur, sive ob multiplicem sensum, quo nonnulla a Patribus satis communiter inveniuntur exposita, ad omnia bene concilianda ad multiplicem sensum literalem recurrendum censeret, aut si quispiam generatim innixus auctoritati s. Augustini, s. Thomae ac tot scholasticorum intra iustos limites in uno altero Scripturae loco multiplicem sensum literalem inquirere tentaverit; nollem ego talem prohibere aut vehementer reprehendere, quod in eo opere absurdi aliquid aut periculosi aggrediatur, aut quod per id necessario omnis scientifica interpretandae sacrae Scripturae methodus subvertatur.