De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 280

Scholion. 257. Quaeres, an ex pluribus sensibus literalibus omnes et singuli demonstrandi vim habeant. Ut iam innuimus, huic quaestioni ea applicanda sunt, quae supra (n. 192. 193.) de simili quaestione circa sensum mysticum generatim diximus. Magis in specie hic notanda sunt, quae sequuntur. Multiplex sensus literalis pro demonstratione ante omnia certe maiorem vim habere non potest, quam sit certitudo vel probabilitas illius sententiae, quae revera multiplicem sensum literalem in Scriptura generatim loquendo admittit. Quodsi deinde ea sentententia ut vera vel saltem ut valde probabilis supponatur, ad quaestionem propositam, ut iam diximus, sine dubio respondendum est affirmative. Quia tamen non omnibus statim ita videbitur, utile imo necessarium videtur, ut rationem, qua id suadetur, paucis repetamus. (Cfr. n. 102. 218.) Igitur in sententia, quam hic veram supponimus, omnes sensus literales, qui alicui loco insunt, a Spiritu sancto, qui Scripturae auctor est, revera fuerunt intenti verbisque Scripturae eo consilio inserti, ut qui legunt, inde eruere eos possint. Atqui per hoc illi sensus manifesto auctoritate divina suffulti ideoque demonstrandi virtute instructi esse deprehenduntur. Requiruntur nihilominus in hunc finem, ut per se patet sed utile est monere, conditiones, quae sequuntur. Primo cum sufficienti securitate demonstretur necesse est, loco Scripturae, qui secundum multiplicem sensum ad demonstrationem adhiberi debeat, reapse duplicem aut multiplicem sensum literalem inesse. Secundo constare debet, ad hos sensus pertinere inter alios illum ipsum, quem ad demonstrationem adhibituri sumus. Denique alias conditiones, quae fere per se patent, ex iis deducere potes, quae supra (n. 241. 242.) circa similem quaestionem dicta sunt. Et de facto s. Augustinus et s. Thomas in locis citatis (cfr. n. 248. 293.) ita censuisse inveniuntur. At, inquiunt, nonne Augustinus, qui est illius sententiae patronus praecipuus, imo primus inventor, satis aperte contrarium fatetur, dum non semel (de doctr. christ. l. III. c. 28. et de civ. Dei l. XI. c. 19.) postulat, ut quae hac interpretandi methodo ex Scriptura eruuntur, aliunde v. gr. aut ratione

Idem cogitur fateri etiam Estius penes Beelen p. 135. (Cfr. Mazzella de Deo creante n. 80.)