De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 281
naturali aut ex aliis Scripturae locis demonstrentur? Negamus, id Augustinum in eo sensu postulasse, ut iuxta ipsum duplex interpretatio literalis per se nihil omnino valeat. Nonne s. Doctor, ubi suam sententiam ex professo propugnat (confess. l. XII. c. 31. n. 42.), inter alia haec habet: «Sensit ille (i. e. qui Deo inspirante Genesin scripsit) omnino in his verbis atque cogitavit, cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire et quidquid non potuimus aut nondum possumus et tamen in eis inveniri potest?» Nonne eodem auctore (de doctr. christ. l. III. c. 27. n. 36.), ubi de multiplici sensu agitur, sensus uterque veritate subnixus est, nonne Spiritus sanctus dixit utrumque, et ut (tum unum tum alterum) occurreret lectori, ipse providit? Si quod dicitur, Moyses tamquam scriptor inspiratus revera sensit, si Spiritus sanctus id dixit, et, ut occurreret legenti, consulto providit; profecto totum id verbum Dei est. At quomodo quaeso dici potest, verbum Dei omni demonstrationis vi destitui? Quomodo ea, quae ex verbo Dei habentur, necessario etiam aliunde demonstranda erunt? Deinde ut directe ad ea respondeamus, quae ex Augustino obiiciuntur, concedimus, Augustinum praeter argumentum ex sensu literali alia argumenta postulasse. At negamus, Augustinum ideo id postulasse, ut, quae demonstranda sunt, utcumque recipiantur. Augustinus hoc solum postulavit, ut res hac ratione assertae ab omnibus tuto retineri possint ac debeant. Quare si non unica potissima saltem ratio, cur Augustinus id postulaverit, ea est, quod ipse suam sententiam de multiplici sensu literali, ut libenter concedimus, non omnino pro certa habuit. Deinde
«Ille quippe auctor (hagiographus), ait Augustinus (l. c.), in eisdem verbis, quae intelligere volumus. et ipsam sententiam (nostram) forsitan vidit; et certe Dei Spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori vel auditori sine dubitatione praevidit, imo ut occurreret, quia et ipsa est veritate subnixa, providit. Nam quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis?»
Quam providus in seligendis argumentis Augustinus fuerit, et quomodo in omnibus argumenta certa postulare consueverit; patet ex eo, quod contra oblocutores vel ex sic dictis libris deuterocanonicis de facili argumenta proferre noluerit, licet ipse de eorum librorum auctoritate aliunde minime dubitaverit. (Cfr. de civ. Dei l. XVII. c. 20. n. 1. de cura pro mort. gerend. c. 15. n. 18. de doctr. christ. l. II. c. 8. n. 12; Franzelin. de Script. div. thes. XIII. n. II. 39.)