De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 282

alia adhuc occurrit ratio, cur pro eo, quod ex multiplici sensu literali deducitur, iure aliud argumentum postulatur et ab Augustino postulatum esse credendum est. Scilicet ubi multiplex interpretatio literalis textui convenire posse videtur; ibi semper manet iusta aliqua suspicio, ne forte id imbecillitati nostri intellectus tribuendum sit. Fieri enim potest, ut de facto ex multis, quae praetenduntur, interpretationibus, una sola verbis Scripturae et contextui sermonis conveniat et forte in futurum novis adhibitis interpretationis adminiculis una sola possibilis demonstretur. Ita argumentum, quod ex altera a quopiam ductum fuerit, necessario corruit. Hoc maxime valet pro Augustino, qui, ubi de rebus agitur, quae rationem et scientiam humanam pressius tangunt, inter cetera interpretationis adminicula etiam rationem humanam humanaeque scientiae notitiam ac progressum recensere solet. Aliis verbis s. Doctor pro interpretandis Scripturis constanter rationem humanam humanasque scientias pro canone, ut dicunt, negativo habendas esse praecipiebat, ita ut nihil unquam pro sensu Scripturae recipere liceret, quod aut rationi humanae humanisque scientiis aut experientiae repugnare deprehenderetur. Quid igitur mirum, si eidem argumentum, quod ex multiplici sensu literali desumitur, non per omnia sufficere videbatur?

LIBER SEXTUS.

De limitibus pro inspiratione statuendis aut admittendis.

258. Fere per se intelligitur et in superioribus occasione accepta hinc inde subindicatum est, tum pro influxu, quem Deus exercuit in auctores hagiographos et in quo inspiratio activa vel subiectiva continetur, tum circa divinam, quae inde consequitur, libri originem, in qua inspiratio communiter sic dicta obiectiva vel terminativa constituitur; certos limites admittendos esse. In hoc igitur libro id agimus, ut hos limites, quantum fieri potest, accuratissime describamus. Nos proprie de inspiratione librorum agimus. Quare in sequentibus directe