De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 283

solum de inspiratione obiectiva seu terminativa sumus soliciti. Accuratiorem inquisitionem de inspiratione subiectiva aliis instituendam relinquimus. Hoc posito quaerere de limitibus inspirationis idem est ac quaerere: Quatenus omnia et singula, quae in Scriptura reperiuntur, in sensu supra (l. II.) declarato ad Deum ut auctorem refundenda sunt? An ab hac origine divina aliqua sunt excipienda? Quod si ita est, quaenam praecise sunt, quae excipienda videntur? Porro cum demonstra tum iam sit (l. I. et II.), res omnes omnesque sententias, quatenus in sacris libris continentur, sine exceptione ad Deum ut auctorem esse referendas, et cum insuper accuratissime declaratum sit (l. III.), qua ratione id sit intelligendum singulisque Bibliorum partibus applicandum; duplex solum quaestio hic remanere videtur. Primo quaeri potest, an verba etiam singula verborumque forma ac constructio modo illo speciali ad Deum ut auctorem referenda sint, quo generatim libri inspirati et omnia, quae in eis continentur, ad Deum referuntur. Deinde exclusa hac inspiratione verbali stricte dicta remanet quaestio, utrum quoad Scripturae verba totiusque orationis formam omnimoda libertas concedenda sit, an vero quoad haec etiam intra iustos limites specialis Dei cura ac providentia, sive specialis Dei influxus in sacrum auctorem eiusque opus postulari possit ac debeat, et quousque praecise haec omnia extendenda sint. De his igitur duobus distinctis capitibus agemus.

CAPUT PRIMUM.

Reiicitur inspiratio verbalis stricte sumpta.

259. Notum est, fuisse theologos quam plurimos (cfr. Denzinger l. c. vol. II. p. 239. seqq.), qui defendebant inspirationem Scripturae, ut dicunt, verbalem et forte hodiedum huic

Haud difficile erit ex iis, quae de inspiratione librorum seu de inspiratione terminativa dicturi sumus, de inspiratione subiectiva sacri auctoris iudicare in praecipuis. Nam influxus Dei in personam auctoris hagiographi per se optime colligitur ex qualitate operis.

De controversia inter Agobardum et Fredegisum saeculo IX. circa rem praesentem praeter Denzinger (l. c. 124.) videri potest Cherubinus a s. Ioseph (l. c. disp. IV. art. 2.). Res, quae tamen magni momenti non est, nobis non omnino liquida videtur.