De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 284

doctrinae patroni non desunt. Contendebant illi, singula Scripturae verba omnemque orationis formam ac tenorem verborum usque ad ultimum fere apicem modo speciali a Deo originem ducere seu, ut accuratius loquamur, haec omnia speciali illa et extraordinaria ratione in Deum auctorem referenda esse, qua nos id generatim pro inspiratione et nominatim pro rebus ac sententiis postulavimus. Quare sicut ex nostra doctrina Deus res et sententias omnes ac singulas, quae Scripturae insunt, primum ordinavit in mente sua ac deinde per specialem atque extraordinariam operationem mediante auctore hagiographo in sacros libros derivavit: ita in hac sententia Deum item omnia et singula Scripturae verba verborumque coniunctiones ac circuitus primitus independenter ab humano auctore sua mente concipere ac deinde per similem operationem efficere debuit, ut sacer auctor in scribendo nonnisi hunc modum teneret et nonnisi his verbis uteretur. In hac sententia, ut apparet, de limitibus inspirationis, quantum ad librum spectat, sermo esse non potest, non minus quam si poneres, Deum digito suo libros istos conscripsisse. In hac enim hypothesi profecto omnia modo speciali a Deo originem ducerent et pariter omnia in Deum qua auctorem referenda forent, non solum res ac sententiae sed et verba verborumque constructio; et per hoc omnia quae in libro sunt, sensu maxime proprio divina atque inspirata dicenda essent. At nobis haec sententia non probatur. Quare merito de limitibus inspirationis loquimur. Ideo initio tractationis nostrae et pro fundamento eorum, quae sequuntur, sententia de inspiratione verbali reicienda est. In hac re ita procedemus. Primo enervamus argumenta, quae pro inspiratione verbali afferri possunt ac solent.

Relate ad inspirationem obiectivam libri, ut per se intelligitur, plane indifferens est, utrum ponas, Deum sacro auctori singula verba sensu proprio dictasse, an vero contendas, Deum aliis suae omnipotentiae mediis effecisse, ut nonnisi ea verba ab auctore hagiographo adhiberentur, quae ipse Deus primitus elegerat et praedeterminaverat. Huc enim referenda sunt, quae de rebus ac sententiis suo loco (n. 89.) diximus. Quare in textu non diximus, a patronis inspirationis verbalis omnia ac singula verba immediate inspirata supponi, quia haec locutio ambigua videri potest.

Solum de charta et atramento hi auctores aliter loqui possent. Sed quid ad divinam libri originem refert, quod scriptor humanus chartam et atramentum proprio Marte ac pro lubito suo ipse elegerit?