De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 285

Deinde afferemus rationes, quae inspirationem verbalem positive excludunt. Sed priusquam hanc tractationem aggrediamur, in antecessum aliquid monemus. Si omnes rationes, quae pro inspiratione verbali afferri possunt, perfecte diluantur, id in re nostra rationem habere potest argumenti positivi. Ratio est, quia inspiratio verbalis certe res omnino extraordinaria esse videtur et suo modo miraculosa. Porro quae sunt huius generis, non praesumenda sed firmis rationibus demonstranda sunt; secus omni iure reiiciuntur.

ARTICULUS PRIMUS.

Reiiciuntur rationes, quae pro inspiratione verbali afferri possunt.

Punctum primum.

Argumentum ductum ex ratione theologica.

260. Ex argumentis, quae pro inspiratione verbali afferri solent (cfr. Patrit. de Script. div. comment. I. §. VI. p. 19. seqq.; Suarez de fide disp. V. sect. 3. n. 3.—5.) primum et forte praecipuum est, quod ex ratione theologica sumitur. Illud ita instrui potest. Scriptura ex doctrina catholica et fidelium omnium persuasione est verbum Dei scriptum. Atqui hoc nomine Scriptura immerito cohonestatur, nisi quoad tenorem orationis etiam et quoad verba omnia ac singula Deum habet auctorem seu nisi de verbo ad verbum inspirata est. Si enim verba omnia ac singula inspirata esse negas, aliud remanere non videtur, quam ut Scriptura ideo dicatur verbum Dei scriptum, quod sensa, quae in ea continentur, a Deo derivata sint divinaque auctoritate fulciantur. Atqui hoc ad dictam denominationem nequaquam sufficit. Secus etiam infallibiles ecclesiae definitiones, saltem quando de rebus fidei stricte dictis agunt, tum inspiratae haberi possent tum verbum Dei scriptum dicendae forent. Hoc tamen nemo profecto concedet, nec ullo modo cum veritate dici potest. Si quaeris rationem huius differentiae, alia esse non videtur, quam ista. Licet ecclesiae definitiones doctrinam revelatam sive verbum Dei contineant, verba tamen, quibus haec doctrina in eis expressa invenitur, proprie a Deo non sunt sed ab ecclesia. Quod ulterius con-