De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 286

firmatur hoc modo. Ultra res sive sensa in Scriptura aliud non reperis, nisi verba formamquae verborum, quibus sensa exprimuntur. Si ergo ad inspirationem alicuius scripti non sufficit, quod sensa a Deo sint divinaque gaudeant auctoritate; aliud remanere non videtur, quam quod ad inspirationem libri praeter sensa etiam verbis formaeque verborum divina origo et auctoritas vindicanda sit.

261. Ad confutandum hoc argumentum haec observamus. Ante omnia negari non potest, quin oratio vel scriptum, quod nonnisi veritates a Deo revelatas continet, etiamsi verba in eo humana sint, vero aliquo sensu verbum Dei dici possit. Id iam alibi ostendimus. (Cfr. n. 5.—9. 12.—14.) Confirmatur ex eo, quod theologi passim de verbo Dei scripto ac tradito loquuntur. Porro sub verbo Dei tradito theologi traditionem intelligunt oralem a Christo in Apostolos, ab Apostolis in eorum successores derivatam. Iam vero in traditione ista, maxime ut apud posteros conservatur, certe res solae non autem verba, quibus res exprimuntur, a Deo seu a Christo originem ducunt. Ergo etiamsi in oratione verba sint humana, nihilominus ea aliquando verbum Dei recte dicitur. Hoc posito quod de oratione seu de veritate oretenus tradita valere demonstratur, pari modo de oratione, quae scriptis consignata est, seu de libro valere dicendum est. Dubium ergo non est, quin liber aliquis, licet in eo verba orationisque forma plane humana sint, sub certis conditionibus vere ac proprie verbum Dei dici possit. Sed dices: Hic quaestio est, num liber, in quo verba mere humana sunt, possit dici verbum Dei scriptum. Ad haec ista observanda occurrunt. Primo eodem iure, quo liber huiusmodi dicitur verbum Dei nude sumptum, dici etiam poterit verbum Dei scriptum, in sensu materiali scilicet i. e. verbum Dei, quod in libro aliquo scriptum legitur et hoc sensu revera est scriptum. Concedimus tamen imo contendimus, talem librum non posse dici verbum Dei scriptum in sensu formali h. e. verbum Dei, quod a Deo ipso seu Deo auctore conscriptum est. Ad hoc enim, ut ex supra (n. 102.) dictis patet, aliud elementum speciale accedat necesse est. Sed quaeritur, quale illud sit. Aliis verbis, quaeritur: Quid iure postulatur, ut liber aliquis in sensu formali verbum Dei scriptum dici possit. Et nominatim an ad id requiritur, ut singula verba libri qua talia