De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 17
ad amussim et contra mentem eorum fore, si quis eas in omnibus ad unguem premendas censeret. At concedere non possumus, eas comparationes prae eo, in quo punctum comparationis consistit, exaggeratas et minus accuratas esse. Secus enim Patribus ipsis exaggeratio tribuenda foret. Iam vero punctum comparationis in re nostra sine dubio versatur circa originem librorum. Quare his comparationibus scriptores humani evidenter exhibentur ut tales, quibus Deus vero ac proprio sensu ut instrumentis sit usus eo fere modo, quo lyra vel plectrum instrumentum musici, calamus aut manus instrumentum scribentis, lingua instrumentum loquentis esse solet. Itaque revera ex sententia Patrum libri sacri proprie ac principaliter Deo ut auctori sunt adscribendi; sicut melodia adscribitur musico non lyrae, elucubratio literalis tribuitur auctori, qui scribit per manum ac calamum, non calamo aut manui, quibus utitur, verbum ore prolatum vindicatur personae non linguae loquentis.
24. Propter rei gravitatem hic aliud monere libet. Librum esse inspiratum et Deum habere auctorem, ex sensu Patrum et concilii Vaticani ut synonyma habentur. Item librum aliquem dici inspiratum, aut divinum, aut sacrum, aut canonicum in sensu ecclesiastico si non synonyma at certe sunt essentialiter connexa et veluti parallela, ita ut liber in tantum sit sacer et divinus etc., in quantum est inspiratus et vice versa. Quare si libri nostri, ut ostendimus, non solum in genere, sed in singulis suis partibus sacri, divini et canonici sunt, eodem omnino modo et cum eadem extensione dicendi erunt inspirati Deoque auctore conscripti. Et revera, si quaeras cur libri nostri sint sacri, cur immunes ab omni errore; respondent omnes auctores catholici, quia sunt inspirati. Quodsi deinde, quid ad inspirationem requiratur, diversi diversimode explicant et quidam eorum Dei influxum, qui ad inspirationem requiritur, in aliquibus Scripturae partibus multum extenuare et fere ad nihil reducere videntur; haec alia est quaestio, quam suo loco tractabimus. Quod enim ulterius quaeritur, illud est, num tales auctores sibi constantes sint et verum inspirationis conceptum ubique retineant. Id a nobis libro sequenti declarabitur. Modo nobis sufficit indicasse, Scripturam, sicut in omnibus est canonica et immunis ab errore, ita et in omnibus dicendam esse inspiratam Deumque habere auctorem. (Off. Kleutgen opusculo)