De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 287

a Deo sint? Hoc ultimum nos negamus ac contendimus ad dictum finem minus aliquid sufficere. Nam prout nobis videtur, ad id manifesto requiritur et sufficit, ut Deus tum primitus res a se revelandas scriptis commendare decreverit tum deinde decretum hoc suo tempore mediis ad hunc finem utcumque aptis exsecutioni mandaverit. Media porro ac modum, quo Deus hoc decretum exsequi potuerit, supra (n. 70. seqq.) accurate descripsimus. Ex ea descriptione manifeste apparet, exsecutionem istam non solum utcumque per hominem fieri potuisse sed nec opus esse, ut Deus tali homini, qui subiective inspiratus dicitur, verba etiam omnia ac singula scribenda inspiraverit, sicut pariter necessarium non apparet, ut Deus omnia libri scribendi verba in antecessum penes se in atomo determinaverit. Aliis verbis ad hoc, ut liber aliquis dicatur verbum Dei scriptum, plus certe non requiritur, quam ut Deus revera eius libri auctor sit. Hoc autem, ut ex superioribus apparet, oppido sine inspiratione verbali stricte accepta fieri potuit. Deinde, ut postea clarius apparebit, non idem est, si negas, Deum omnia ac singula verba totamque verborum constructionem a priori determinasse atque hagiographo inspirasse, et si doces, Deum scriptori hagiographo circa verba atque elocutionem omnimodam concessisse libertatem. Potius alius inspirationis modus, qui inter hos duos extremos medius interiacet, possibilis apparet. Aliis verbis potest quis concedere, in nostris libris verba tenoremque elucutionis non quoad omnia et singula seu, ut dicunt, in atomo a Deo esse, et simul contendere, totum dicendi genus, quod in Scriptura reperitur, usque ad certum gradum tum a Deo in antecessum determinatum tum eodem providente modo, qui ipsi est cognitus, hagiographorum opera reipsa in eosdem libros derivatum fuisse. Quare adversarii ut hoc argumento causam vincant, sequentem propositionem asserere et demonstrare debebunt: Ut liber aliquis appellari possit verbum Dei scriptum, non sufficit supponere, auctori humano tum res omnes divinitus communicatas tum expressum scribendi mandatum additum et insuper pro scriptione totum dicendi genus aliquatenus licet non in atomo a Deo determinatum fuisse; sed determinatio ista necessario ad omnia ac singula verba et ad ultimum pene apicem extendenda est. Iam vero id usque adhuc non demonstrarunt,