De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 288
neque, ut nobis persuasum est, demonstrare unquam poterunt adversarii. Secus iidem contendere coguntur, nullam unquam elucubrationem literariam alicui tamquam auctori tribuendam esse, nisi eam aut propria manu conscripserit, aut de verbo ad verbum dictaverit, utut de cetero nonnisi eius nomine ac mandato et ex instructione et scientia ipsius alteri communicata edita supponatur. (Cfr. n. 102 et Cherub. a s. Ioseph l. c. disp. III. art. 4. §. 2. n. 16.—22. art. 5. §. 2. n. 25.—28. et art. b. §. 3. n. 35.—41.)
262. Alia adhuc relinquitur via, qua adversarii nostram solutionem inpugnare suumque argumentum instaurare possunt. En ratio. Ex concessis, ut Deus auctor sit Scripturae, res omnes et sensa, quae uteumque librum ingrediuntur, a Deo in antecessum determinata scriptorique sacro, quo quasi amanuensi uti voluit, singillatim inspirata esse debent. Iam vero res et verba intimo inter se nexu vinciuntur. Nam certus conceptus certum verbum et certa sententia certum postulat verborum circuitum. Quare ubi res et sententiae in atomo determinata esse conceduntur, eodem modo etiam verba et tota verborum constructio determinata erunt. Haec adversariorum instantia dum a nobis repellitur, occasionem praebet plura explicandi, quae pro re praesenti maximae utilitatis sunt. Igitur libenter concedimus, datis ac determinatis rebus, quae scripto exprimendae sunt, usque ad certum gradum etiam verba totumque elocutionis modum datum ac determinatum videri. At negamus, per solas res, quae scribendae sunt, singula verba totumque elocutionis modum usque ad eum gradum determinata dici posse, ad quem patroni inspirationis verbalis proprie dictae procedunt et procedere coguntur. Qui enim id vellet contendere, simul affirmare deberet, impossibile omnino esse, ut eadem res et idem sensus variis verbis varioque verborum circuitu exprimatur. Hoc autem non solum est contra sensum communem sed et contra apertam rerum veritatem. Nam ut taceam de grammaticis et rhetoribus, qui uno ore de verbis synonymis loquuntur, logici ex professo et eum ea diligentia ac certitudine, quae logicae inest, non solum ostendunt, quomodo in certo aliquo syllogismo praemissae diversa ratione formari ordinarique possint, quin syllogismi valor destruatur, sed etiam docent, quomodo una propositio in aliam convertatur aequipollentem, aut