De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 289

quomodo una propositio complexa in plures exponatur, uno verbo quomodo sensu minime mutato tenor orationis et elocutionis diversimode mutari possit. Ratio est, quia lingua humana magna abundat verborum copia magnaque elocutionis varietate, qua eandem rem diversimode exprimere valeamus. Ita v. gr. forma interrogationis saepe affirmationi aut negationi aequivalet. Ita idem omnino sensus exprimitur verbis propriis et locutione tropica. Et in tropis quanta varietas! Adde parabolas, similitudines aliaque huiusmodi orationis ornamenta. In his enim, ut supra (n. 220.) dictum est, sensus proxime ac proprie non est in verbis, sed in rebus, quibus parabola etc. constituitur. Inde primo fit, ut quibuscumque verbis eadem parabola etc. proponatur, semper idem dicatur idemque sensus maneat. Porro eandem parabolam aut similitudinem non solum verbis diversis describi sed generatim ratione diversissima proponi posse, quis negabit? Insuper considerandum est, res, quae aliquando per haec orationis adminicula ad poesim maxime spectantia sub quodam veluti rerum involucro absconduntur, alio orationis genere planis ac propriis verbis dici ac proponi posse. Quanta autem in his elocutionis diversitas? Licet ergo res et sensa alicuius libri accuratissime determinata supponantur, nihilominus magna adhuc pro elocutionis modo electioneque verborum libertas relinquitur. Ita hoc argumentum pro scopo suo ex omni parte infirmum apparet.

Punetum secundum.

Argumentum ex Scriptura depromptum.

263. Haud raro patroni inspirationis verbalis ad Scripturam provocant. Loci, quibus in hunc finem plus minus utuntur, sunt sequentes: Ierem. XXXVI. 1. 2. 17. 18.; Apocal. I. 11. II. 1. 8. 12. 18. III. 1. 7. 14. VII. 14. XII. 10. XIV. 7. 8. 13. XV. 3. 4. et his similia. Facile est ostendere, ex nullo horum locorum sequi, quod praetenditur. De Ieremiae loco, ubi narratur, quomodo Ieremias prophetias ab impio rege combustas de verbo ad verbum restituerit ac dictaverit, iam supra (n. 43. 44.) locuti sumus. Quae ibi dicta sunt, etiam pro re praesenti abundanter sufficiunt. Quare ea breviter repetere sufficiat. Ante omnia ibi non de prima scriptione sermo