De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 290

est, sed solum agitur de miraculosa libri combusti restitutione, ex qua profecto pro prima huius libri scriptione logice nil inferri potest. Deinde etiamsi concedatur, Deum, quando illae prophetiae primo conscriptae vel ore prolatae sunt, Ieremiae Prophetae singula suggessisse verba; non est ratio, cur modus inspirationis tam miraculosus ad omnes alias prophetias sive huius sive alterius auctoris, et multo minus cur ad totam Scripturam extendatur. Haec ultima responsio simul locis omnibus, qui ex Apocalypsi promoventur, applicanda est. Imo haec responsio valet generatim pro omnibus, ubi non a Scriptura expressa et generalis doctrina proponitur, sed solum ab adversariis veluti ab exemplo argumentum ducitur. Numquid v. gr. ex eo, quod unam epistolam aut etiam solum certam epistolae partem propria manu exarasse aut amanuensi de verbo ad verbum dictasse convincor, iam demonstratum erit, id de omnibus meis epistolis et de singulis earum partibus tenendum esse? His quoad locos ex Apocalypsi aliud addimus. Concedamus, Ioannem omnia, quae in visione illa apocalyptica se audisse testatur et ut a se audita Deo mandante scribenda acceperat, de verbo ad verbum in visione audisse. Quid si quis contenderet, Ioannem, quae de verbo ad verbum in visione audierat, non de verbo ad verbum sed solum quoad sensum in scripto suo retulisse? Quo argumento adversarii id omnino impossibile esse ostendent? Certe ab Evangelistis, quorum scripta nequaquam minorem merentur reverentiam quam Apocalypsis, saepe referuntur sermones Christi Domini, qui et ipsi non minus sancti haberi debent, quam quae Ioannes in Apocalypsi ex ore Dei vel Angelorum audisse se narrat. Numquid hi sermones ab Evangelistis semper de verbo ad verbum sunt relati? Minime sane; secus enim in verbis minime discordarent ab invicem. Cur igitur idem in Apocalypsi fieri non potuit? Certe iuxta omnium fere sententiam idem est Ioannes, qui Evangelum et qui Apocalypsim scripsit. Cur ergo in utroque libro eundem scribendi modum tenere non potuit? Ceterum Ioannes in Apocalypsi non solum refert, quae in exstasi aliquando audierat sed et quae viderat. Quo iam quaeso argumento suadebis, Apostolum simul cum visione accepta quoad singula divinitus edoctum fuisse, quibus verbis, quae viderat, describere deberet, cum facillime proprio labore propriisque