De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 291
verbis id praestare potuerit? Tantum ergo abest, ut ex huiusmodi locis toti Scripturae aut magnae eius parti inspiratio verbalis vindicari debeat, ut talis inspiratio etiam pro illis paucis locis, qui ceteroquin extraordinarii aliquid prae se ferre videntur, valde dubia maneat. (Cfr. n. 43. 44.)
Punctum tertium.
Argumentum ex Patrum auctoritate ductum.
264. Tandem defensores inspirationis verbalis magna cum fiducia Patres appellant. Impossibile est, omnes Patrum locos, qui pro hac causa apud varios citantur, singillatim recensere, quo omnibus ac singulis nullam vim inesse monstretur. Seligemus eos, qui merito omnium efficacissimi habentur, et ad eos respondebimus. Ita satis manifeste apparebit, ex Patribus nihil firmi pro ista doctrina afferri posse. Patrum sententias, ut omnis suspicio excludatur, verbotenus afferimus. Itaque Chrysostomus: „Ne syllaba quidem, ait (in Genes. homil. 15.), praetereunda, nam omnia sunt a Spiritu sancto.“ Gregorius Nazianzenus: «Nos, inquit (orat. de fuga sua n. 105.), qui perfectam veracitatem Spiritus etiam usque ad levem apicem et lineam extendimus, non concedimus — neque enim fas est — vel res minimas a scriptoribus esse temere positas.“ Hieronymus protestatur (epist. 102. alias 27. n. 1. ad Marcell.), non adeo hebetis se fuisse cordis, ut aliquid de dominicis verbis aut corrigendum putaverit aut non divinitus inspiratum. Origenes denique (de princip. l. 1V. n. 6.) dicit: „Nostri auctores non secundum artem scripserunt sed secundum gratiam, quae super omnem artem est.“
265. Ut horum solutioni via aperiatur, ante omnia aliquam observationem praemittimus. Ipsi sancti Patres et inter eos nonnumquam illi ipsissimi, quorum textus in favorem inspirationis verbalis passim adducuntur, aut inspirationem verbalem aperte negant (cfr. n. 276.) aut, quod plus est, hinc inde de Scriptura eiusque auctoritate necnon de modo, quo certi libri sacri per auctores humanos editi fuerunt, ita loquuntur, ut eorum verba non solum defensoribus inspirationis verbalis sed iis etiam, qui reiecta inspiratione verbali de retinendo vero ac pleno conceptu inspirationis in alio sensu satis solliciti