De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 292
manent, haud levem pariant difficultatem. (Cfr. Hieronym. ep. 120. ad Hebid. q. 11.; Patrit. de Script. div. comm. §. VI. p. 21. et 25.; Bisping Einleitung in den Hebraeerbrief et hic supra n. 25. 26. 34. 177.) Aliis verbis nonnulli ex Patribus omnino pro certis locis mitiorem interpretationem postulant, ne per ea, quae dicunt, sacrae Scripturae auctoritatem laesisse et divinam Scripturae originem et inspirationem, quae ab omnibus retinenda est, negasse convincantur. Quare non apparet, quo iure quispiam prohibere nos possit, quominus verbis eorundem in aliis locis, ubi inspirationem nimis urgere videntur, aliquod temperamentum adhibendum esse contendamus.
266. His suppositis ad singula descendamus. Quid igitur in loco citato dixit Chrysostomus? Dixit, in meditanda explicandaque Scriptura ne syllabam quidem esse praetereundam, quia omnia sunt a Spiritu sancto. Per hoc certe asseritur, omnia Scripturae sensa, licet res in sese nullius fere momenti esse videantur et per minimam aliquam voculam vel, si fieri potest, per unam syllabam aut apicem aut utcumque demum obiter ac leviter expressa aut subindicata reperiantur, esse a Deo inspirata divinaque niti auctoritate. Verba deinde et elocutionis modum in hisce locis quod attinet, haec certe per consequens iuxta Chrysostomum retinenda sunt. Voluit Deus et certo modo effecit, ut per verba, quibus hagiographus utitur, res illae et non aliae exprimantur; sicuti etiam Deus continuo invigilare debuit, ne vel per minimam voculam aut syllabam aut alio quocunque modo contra suum consilium aliquid irreperet, quod aut falsum aut mere humanum dicendum foret et qua tale nonnisi humana fide polleret. Haec omnia nos non solum concedimus, sed quam maxime contendimus. At simul persuasum nobis est, per haec verbis Chrysostomi perfecte satisfieri, nec Chrysostomum citatis verbis plus aliquid asserere voluisse. Iam vero in his, quod ad rem praesentem spectat, nequaquam includitur inspiratio, quae stricte verbalis dici possit. Non enim dixit Chrysostomus, in libro inspirato syllabas omnes, praecise qua hae syllabae sunt, aut voces, praecise qua hae voces sunt, illo modo speciali a Deo originem trahere, quo id circa res et sensa Chrysostomus tenuit et omnibus tenendum est. Imo id Chrysostomum dixisse sine maximis incommodis supponi non potest. Sciebat enim Chrysostomus, Genesim, in qua interpretanda tunc occu-