De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 18

de sententia Lessii in append. ad Schneemann de controv. div. grat. II. n. 11.)

Scholion. 25. Tam constans est in hac re Patrum consensus, ut qui strictum inspirationis conceptum pervertere conantur, in eorum scriptis vix unum alterumve locum invenire potuerint, qui seriam difficultatem creare possit. Quae hinc inde in contrarium afferuntur, fere sunt sequentia vel similia. Origenes (in Num. homil. XVI. n. 4.) dicit, aliquando Prophetas aliqua de suo scripsisse. Ambrosius (in Luc. l. VIII. n. 7. et 8.) loquens de libello repudii: «Moyses, inquit, permisit, non Deus iussit. Ostendit autem hic locus, quae propter fragilitatem humanam scripta sunt, non a Deo scripta.» Hieronymus (in Ierem. c. XXVIII. v. 10.): «Multa, ait, in Scripturis sanctis dicuntur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, et non quod rei veritas continebat;» et iterum (ad Galat. V. v. 12.) monet, Paulo Apostolo, dum eis, qui ecclesiam Galatiae conturbabant, maledixerit, humani aliquid accidisse; alibi denique (ad Mich. c. V.) dicit, Apostolos vel Evangelistas, cum non ex codice testimonia carpserint, sed memoriae, quae nonnunquam fallitur, in citando fisi fuerint, interdum unum verbum pro alio posuisse. Postremo Gregorius M. (in II. Reg. VII. v. 3. seqq.) cum Origene concedit, etiam veros Prophetas interdum falsa dicere posse et reapse dixisse. (Cfr. Denzinger l. c. n. 118.)

26. Quid ad haec dicendum? Primo notandum est, licet quid ad haec responderemus, non inveniretur, non tamen propter haec pauca paucorum Patrum testimonia constans omnium Patrum doctrina, quam cum aliis hi ipsi Patres in aliis locis non ambigue sequuntur, foret deserenda. Ad summum per haec nostrae assertionis certitudo aliquantulum minueretur. Sed non est difficile invenire, quid ad singula respondeatur. Quod dicit Origenes aut cum Patritio (de Scripturis div. commentatio § VI. p. 25.) non ad Scripturae sensa, de quibus modo sumus soliciti, sed ad sola verba materialia, ad quae praesens quaestio non extenditur, referendum est; aut si Origenes etiam de rebus loquitur, solum asserit, reperiri seu referri nonnunquam in Scriptura praecepta, quae iuris humani sunt, aut in ea interdum exprimi humanos affectus auctoris humani aut alterius personae, quae loquitur. Porro haec et similia quomodo intelligenda sint et qua ratione per ea inspiratio Scripturae, qualem nos defen-