De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 298
sacris libris magno flumini comparantur, quod lento placidoque gressu incedit. Alii assimilantur torrenti, qui rapido turbidoque cursu ex alto devolvitur. Aliqui omnibus splendent rhetoricis ornamentis, dum alii sine omni fere ornatu simplicissima oratione texuntur. Et quod notandum est, haec stili diversitas in iis etiam libris sese offert, qui aliunde quoad res et sensa, quae continent, admodum similes esse videntur. Quanta v. gr. stili diversitas inter prophetias Isaiae et Ieremiae, inter epistolas Pauli et alias canonicas epistolas? Imo etiam inter singulas Pauli epistolas, quas Apostolus non omnes in eadem aetate eademque animi affectione nec ad easdem ecclesias vel homines dedisse cognoscitur, haud parva apparet stili differentia. Notum est, in certis libris frequenter occurrere phrases, quas in aliis frustra quaeres, licet occasio iis utendi nequaquam defuerit. In aliquibus tum singulae sententiae clarae et apertae sunt, tum contextus sermonis nexusque, quo singulae sententiae sese excipiunt, nullam patitur difficultatem. In aliis obscura saepe sunt haec omnia et difficilia. Ad haec ab omnibus cordatioribus conceditur, reperiri in Bibliis hinc inde nonnulla, quae aut grammaticae aut rhetoricae regulis, ut parum dicam, non admodum sunt conformia. (Cfr. Hieronym. ep. 121. ad Algas.) Quodsi deinde haec omnia cum tempore et loco, in quo libri editi sunt, necnon et cum patria, ingenio, indole ac vita illius contuleris, a quo humanitus sunt conscripti; facile perspicies, ea omnia tum tempori ac loco scriptionis tum patriae, ingenio, educationi, fortunae, casibus humani auctoris apprime congruere. Brevi stilus sacrorum librorum saeculo, aetati, loco nativitatis, habitationi, educationi, ingenio, casibus humani scriptoris in quam plurimis ad amussim respondere invenitur. (Cfr. Hieronym. praef. in Isa. et Ierem.; Franzel. l. c. thes. III. n. II. 3.; Patrit. l. c. p. 21. 22.)
§. 4.), si quid valent, non extenduntur ad totam Scripturam aut ad maiorem eius partem, sed ad summum pro uno aut altero loco vim habere dignoscuntur. Unde haec partim ex supra dictis (n. 263.) partim ex dicendis (n. 311. seqq.) solutionem habent. (Cfr. Cherub. a s. Ioseph l. c. art. 4. §. 1. n. 2. et 4.)
Huc referendi sunt soloecisimi, anacolutha et alia huiusmodi. (Cfr. Cherubinus a s. Ioseph l. c. disp. III. art. 5. §. 4. n. 106.—118. disp. IV. art 2. §. 3. 4.)