De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 299
272. Hoc est factum, ex quo hic argumentum ducimus. Ante omnia parum ad minimum decere videtur, si ea, quibus leges grammaticae ac rhetoricae laeduntur, immediate Deo tribuantur. Aliis verbis nefas esse videtur, Deo ipsi orationis menda ut soloecismos et alia huiusmodi adscribere. Id autem fautores inspirationis literalis facere coguntur. Sed his omissis quaenam quaeso probabilis huius facti ratio reddi potest? Certe non alia convenientior quam haec. Tota illa, quae in stilo observatur, diversitas et imperfectio inde est, quod Deus nequaquam cum rebus, quae scribendae erant, simul totum dicendi genus ac singula sacri textus verba in antecessum constituerit sacrisque auctoribus inspiraverit, sed potius lumine divino, quod per se et directe solum ad res spectabat et ad sensa, semper supposito negotium, quod in eo est, ut sensa aptis verbis convenientique oratione manifestentur, plus minus humanis auctoribus pro ingenio exsequendum commiserit. Concedimus quidem, contrarium absolute impossibile non apparere. Potuit scilicet Deus absolute loquendo in suggerendis verbis scriptoris humani ingenio ac indoli ceterisque rerum ac temporum circumstantiis sese accommodare. At licet haec hypothesis absolute impossibilis non sit, dicenda est tamen omnino improbabilis. Deus enim profecto nihil sine ratione sufficienti fecisse praesumendus est. Quare merito ab adversariis quaerimus: Quaenam est ratio, cur Deus, si semel singula verba suggerere constituerat, hunc in suggerendo modum tenere voluerit? Profecto si supponis, fuisse Dei voluntatem, ut libri sacri ab hominibus tamquam ab ipso de verbo ad verbum dictati seu quoad ipsa etiam verba inspirati suscipiantur, nulla omnino, non dico, sufficiens sed vel tenuis huius rei ratio excogitari potest. Imo ita omnia in Deo contrarium agendi modum postulare videntur. (Cfr. Cherubinus a s. Ioseph l. c. disp. III. art. 4. §. 2. n. 8.—13. art. 5. §. 1. n. 23. 24.)
Quis ferat dicentem, Deum regulas stili ignorasse aut stilum incorrectum correcto consulto praetulisse et veluti id affectasse, ut ipse auctor soloecismorum et anacoluthorum et huiusmodi habeatur? Porro similia defensores inspirationis verbalis detrectare non poterunt.
In hac hypothesi modus, quo Deus se gessit, revera ioco similis dicendus foret. (Cfr. n. 273. in nota.)