De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 300

273. Econtra in sententia, quae reiicit inspirationem verbalem, aute omnia ratio proxima pro hac stili diversitate facillime assignatur. Ea enim in persona et indole humani auctoris et in ceteris scriptoris scriptionisque circumstantis reponenda est. Praeter hanc alia insuper et ulterior huius rei ratio reddi potest. Placuit nimirum Deo, ut libri Scripturae non tantum divina sed et humana auctoritate pollerent, et per consequens ut libri isti tum generatim ab omnibus, antequam inspirati esse supponuntur, tum ab iis etiam, qui eorum inspirationem aut ignorant aut pertinaciter negant, ut libri fide digni et ab auctoribus fide dignis editi haberi possint ac debeant. In hunc igitur finem in edendis his libris Deus tum humanis auctoribus plus aliquid concessit, quam simplici amanuensi concedi soleat, tum omnia ita ordinavit, ut humana horum librorum auctoritas inter alia etiam ex indole stili atque orationis omnibus fieret manifesta. Quod aliquo modo etiam de rebus ac sensis dicendum est. Nam ante omnia Deus in rebus inspirandis aliquatenus ingenio auctoris humani sese accommodasse videtur. Tum vero auctores hagiographi, postquam de rebus scribendis divinitus edocti erant, easdem res non solum ut divinas sed simul etiam ut proprias sive appropriatas scriptis commendarunt. Simul ex dictis hagiographi in libris edendis et conscribendis Deo ubique protegente et adiuvante tanta libertate usi sunt, ut indolem temporis ac loci, in quo sunt editi, necnon et ingenium viri, a quo conscripti sunt, in omnibus referant. Ita iure merito libri isti viris illis, a quibus conscripti sunt, secundo loco post Deum qua auctoribus tribuuntur. (Cfr. n. 276.) En plena istius oeconomiae ratio.

Haec in adversariorum hypothesi dici non possunt. In hac enim hypothesi humani scriptores ut meri amanuenses considerandi essent. Iam vero non facile intelligitur, cur aliquis in elocutionis forma amanuensis indoli sese accommodet, nisi forte occultare voluerit, quisnam verus alicuius scripti sit auctor. Quis autem in re nostra hoc dicere in animum inducet? Nam praeterquam quod teste Raphaele Archangelo (Tob. XII. 7.) opera Dei revelare et confiteri semper honorificum est, tota revelatio huic suppositioni contradicit. Nonne Deus omnia egit, ut ipse ab ornibus horum librorum auctor crederetur? Quodsi ex sententia adversariorum ad hunc finem inspiratio verbalis requiritur, nonne ad Deum spectabat, ut eam inspirationem qua talem modis omnibus manifestaret et non per descriptam accomodationem velut anxie occultaret et fere incredibilem redderet?