De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 301

Punctum secundum.

Argumentum ex locis parallelis.

274. Plus quam semel in Scriptura contingit, ut eadem res aut idem sermo pluries referatur, semel scilicet in uno libro et in secundo iterum, semel ab uno auctore iterum ab alio. Porro si huiusmodi loci inter se conferantur, saepe in eis haud parva invenitur diversitas. Et haec discrepantia non in eo solum versatur, quod in uno libro certae rerum gestarum circumstantiae vel quaedam incidentes dicti sermonis sententiae notentur diligenter, quae in alio omittuntur. Haud semel etiam ibi, ubi eadem res gestae secundum eadem omnino narrantur circumstantias aut ubi sermo quoad sensum circa omnia idem relatus legitur, magna diversitas cernitur et in uno libro haec in alio alia verba adhibentur. Exemplo esse possunt ex Evangeliis narratio et mandatum de ultimo Paschate a discipulis praeparando (Matth. XXVI. 17.—20.; Marc. XIV. 12.—18.; Luc. XXII. 7.—14.), praedicatio Ioannis Baptistae (Matth. III. 5. seqq., Marc. I. 6. seqq.; Luc. III. 7. seqq.), relatio de trina Petri negatione (Matth. XXVI. 69.—75.; Marc. XIV. 66.—72.; Luc. XXII. 54.—62.; Ioan. XVIII. 25.—27.), et maxime omnium verba, quibus Christus sacramentum Eucharistiae primo confecisse ac instituisse perhibetur. (Matth. XXVI. 26.—28.; Marc. XIV. 22.—24.; Luc. XXII. 19. 20.; I. Cor. XI. 23.—26.)

275. Ex hoc facto pro re nostra eadem fere ratione qua ex facto, de quo egimus in puncto praecedenti, argumentum instruitur sed efficacia longe maiori. Defensores enim inspirationis verbalis, si aliquam huius facti explicationem dare voluerint, ita dicere coguntur: Deus, cum eandem rem pluries diversis temporibus diversisque scriptoribus inspirare ac veluti dictare voluisset, consulto iisdem verbis uti detrectavit. Iam vero hoc licet non appareat absolute impossibile, tamen maxime improbabile videtur. Nam ex hoc facto ante omnia duo certissime concluduntur, primo eandem rem diversis verbis exprimi posse, secundo rem diversis verbis expressam eodem modo manere inspiratam. Aliis verbis inde invicte concluditur, inspirationem per se determinata verba haud requirere. Quo posito quaenam quaeso ratio fingi potest, cur Deus electionem