De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 302

verborum non permiserit scriptori humano? Aut si id permittere haud placuit sed ipse de se omnia verba in atomo determinare voluit, cur pro una eademque re in uno libro haec in alio alia verba adhibere voluit? Accedit aliud factum simile, quod item omnibus est notissimum. Auctores Novi Testamenti, dum ex Veteri textus afferunt, nequaquam semper omnia de verbo ad verbum referunt, sed aliquando solum sensum curasse deprehenduntur. Nec tamen ulli est dubium, quin textum inspiratum proponere voluerint. Non ergo verba qua talia pro inspiratis habuerunt sed magis sensum. Iure igitur ex hoc facto concludimus, Deum in edendis libris sacris electionem verborum intra certum aliquem gradum humanis scriptoribus permisisse et id ipsos auctores hagiographos suo modo significasse.

276. Haec certe est sententia Augustini. Is enim postquam notavit, praedicationem Ioannis Baptistae a diversis Evangelistis referri modo satis diverso, haec subdit (de cons. Evang. l. II. c. 12. n. 27.): «Si quaeritur, quae verba potius Ioannes Baptista dixerit, utrum quae Matthaeus, an quae Lucas eum dixisse commemorat, an quae Marcus... nullo modo hinc laborandum esse iudicat, qui prudenter intelligit, ipsas sententias esse necessarias agnoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. Quod enim alius alium verborum ordinem tenet, non est utique contrarium... Ut enim quisque meminerat et ut cuique cordi erat, vel brevius vel prolixius eandem tamen explicare sententiam, ita eam explicasse manifestum est.» Et rationem insuper huius rei reddere conatur paulo infra (n. 28.) subiungens, id Spiritu sancto permittente ita esse factum, ut «intelligeremus, non tam verborum quam rerum quaerendam et amplectendam esse sententiam, quando eos, qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepent, in eadem veritate perstitisse approbamus.» Quam rationem hoc modo magis evolvere possumus. Deus, ut iam monuimus (n. 273.), id intendit, ut libri sacri humana etiam auctoritate instructi apparerent, et in hunc praecipue finem factum est, ut quaedam in Scriptura bis aut ter et in diversis Scripturae libris ponerentur. In hunc vero scopum pene necessarium apparet, ut rerum repetitio non iisdem semper verbis fieret sed verbis plus minus diversis in diversis locis eadem dicerentur. Secus enim unus auctor alterum exscripsisse videretur, dum