De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 303
hac ratione quadamtenus omnes propria scientia proprioque consilio egisse se demonstrant. Similia Augustino dicit etiam Hieronymus, ita ad Pammachium (epist. 57. n. 6. 10.; Denz. l. c. n. 124. p. 239.) scribens: «Alii syllabas aucupentur et literas, tu quaere sententias»; et paulo post: «Obtrectatores mei.. intelligant, non verba in Scripturis consideranda sed sensum.»
Punctum tertium.
Argumentum ex dissertis Scripturae verbis.
277. Primo hic considerandus est secundus liber Machabaeorum, in quo duplex reperitur locus, qui pro re nostra facere potest. Primus locus est in prooemio, quod lectori iam ex superius dictis (n. 111.—116.) notissimum est. Dicimus ergo: Prooemium illud etiam in eo sensu, quo nos intelligendum esse censemus, haud spernendum argumentum contra inspirationem verbalem suppeditat. Ex eo enim ita argumentari licet. In hypothesi, quod Deus negotium res divinitus inspiratas aptis verbis exprimendi auctori humano permiserit, facile intelligitur, quomodo sacer auctor opus suum plenum laboris ac vigiliarum dicere potuerit (l. c. II. 27.). Econtra in hypothesi inspirationis verbalis ratio tanti laboris ac tot vigiliarum vix ac ne vix quidem reperiri poterit. Adhuc aptior in rem nostram est eiusdem libri conclusio. Ibi enim auctor hagiographus, dum excusat tenuitatem stili et in rebus narrandis atque ordinandis proprii ingenii mediocritatem fatetur, qualitatem elocutionis ac stili satis aperte tribuit sibi ipsi. Ut vis argumenti magis apparent, proponenda sunt verba auctoris et perpendenda. Dicit igitur (XV. 38. 39.): «Ego in his facio finem sermonis. Et si quidem bene et ut historiae competit, hoc et ipse velim; sin autem minus digne, concedendum est mihi.» In graeco ita legimus: Εἰ μὲν καλῶς καὶ εὐδίκτως τὴ συντάξει, τοῦτο καὶ αὐτὸς ἤδελον· εἰ δὲ εὐτελῶς καὶ μετρίως, τοῦτο ἐφικτὸν ἦν μοι. Haec si cum prooemio iuxta interpretationem supra (l. c.) datam conferantur, ita verti et explicari debent: Si bene scripsi et ut compendiosae et bene ordinatae historiae congruit, hoc fuit, quod assequi studui; sin autem res minus bene et nonnisi mediocriter cessit, tantum viribus meis et non amplius assequi potui. (Cfr. Franzel. l. c. thes. III. n. III. sub c.) Auctorem