De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 304
hic non movere dubium de rerum veritate sed solum formam orationis aliquo modo excusare voluisse, tum ex eius verbis per se patet tum supra demonstratum et uberius declaratum est. Hoc posito non minus apertum est, tum ex sententia huius auctoris tum ex natura rei verba totumque dicendi genus, quod in hoc libro habetur, non ad Deum sed ad scriptorem humanum esse referendum. Loquitur enim noster auctor expresse de seipso et suas vires non Dei ulterius pertingere non potuisse ingenue fatetur. Idem patet ex natura rei. Quomodo enim pius auctor sine piaculo Deum excusare tentaret; quomodo Dei vires ulterius pertingere non potuisse assereret? Manet ergo certum, hunc auctorem orationis formam adscribere sibi ipsi. Iam vero hic auctor etiam in ista re inspiratus fuisse dicendus est. Credendum ergo est ipsi. Denique ex hoc libro non sine ratione ad ceteros libros concludimus. (Cfr. Cherubinus a s. Ioseph l. c. disp. III. art. 5. §. 3. n. 50.—90.)
278. Alter locus haud absimilis invenitur penes Paulum (II. Cor. XI. 6.), qui de se ipso ita scribit: «Nam etsi imperitus sermone sed non scientia,» graece: Εἰ καὶ ἰδιάτης τῷ λόγῳ, ἀλλ' οὐ τὴ γνώσει. Ut ex hoc loco pro doctrina nostra aliquid concludatur, ante omnia suadendum est, Apostolum hic non loqui solum de sermone, qui viva voce profertur, sed per haec simul orationem scriptam et nominatim suas epistolas comprehendere. Hoc primo inde suadetur, quod sermo seu λόγος utrumque sermonem complectitur, tum eum, qui scribitur, tum eum, qui ore profertur. Quapropter Apostolus non se simpliciter imperitum sermone dicere potuisset, si id de suis epistolis nullatenus concedere voluisset. Deinde considerandum est, Apostolum, cum haec scriberet Corinthiis, iam unam saltem epistolam ad eosdem dedisse, ad quam istis verbis alludere videtur aut quam in his saltem minime excludit. Subdit enim: «In omnibus manifesti sumus vobis.» Quo posito quis ferat, Deum ipsum dici ab Apostolo imperitum sermone aut, quod in idem recidit, Dei sermonem qua talem i. e. sermonem, qui
Ex dictis (n. 272.) cum debita moderatione etiam in aliis sacris auctoribus de tenuitate stili aut de conatu adhibito (Luc. I. 1.) sermo esse potest. Quare summo iure ista etiam ad alios Scripturae libros transferimus, cum secundus liber Machabaeorum quoad stilum aliis certe non multum inferior sit.