De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 305

primitus a Deo conceptus de verbo ad verbum a Deo descendit in scripta Pauli, revera dicendum esse sermonem imperitum? Iam vero hoc tibi dicendum foret, si epistolas Pauli credis de verbo ad verbum a Deo inspiratas. Insuper Apostolus in eo, quod sese dicit imperitum sermone sed non scientia, dum inter sermonem et scientiam accurate distinguit, satis clare indicat, scientiam, quam habebat et in suis epistolis manifestabat, ex Deo seu ex altiori fonte descendere, sermonem vero h. e. modum elocutionis non ita. Aliis verbis significat per haec Apostolus, suum sermonem, etiam si de rebus divinis scriberet aut loqueretur, suo modo manere humanum, quoad stilum scilicet. Quid quaeso pro re nostra clarius? Quo semel concesso quis id, quod Paulus testatur de seipso, non ad alios auctores canonicos sine scrupulo transferat? Paulus profecto inter sacros scriptores haud minimus fuit, imo fuit charismatibus divinis, si quis alter, abundanter exstructus. (Cfr. I. Cor. XIV. 18.)

Scholion primum. 279. Nonnulli contra inspirationem verbalem afferunt et urgent quam maxime locos, ubi Scriptura indeterminate aut dubie loquitur, aut ubi sacer auctor quaedam se ignorare fatetur. (Cfr. Patrit l. c. n. 23. 24. et ubi supra n. 162.) His locis nos consulto non utimur, nec sine magna ratione. Sciendum est enim, id, quod in huiusmodi locis indeterminatum dubiumque manet, primarie non ad verba et ad elocutionis modum spectare sed magis ad res atque sententiam. Quare ex huiusmodi locis utique bene concluditur, inspirationem, seu quod in idem recidit, influxum divinum in sacrum auctorem haud in omnibus fuisse perfectissimum sed in multis plus minus limitatum. At ea limitatio proxime et immediate in res cadit atque sententias non in verba et elocutionem. Hinc ista contra inspirationem in genere difficultatem creant; unde fit, ut praecise contra inspirationem verbalem ex iis per se nil certi concludi possit. Supponendum est enim ex alibi dictis, in huius-

Ibi iuxta graecum legimus in hanc rem ex ore Pauli: Ενγαριστῶ τῷ θεῷ, πάντων δμῶν μῶλλον γλώσσαις λαλῶ.

Hanc ob causam de huiusmodi locis supra (n. 162. seqq.) egimus, et quomodo talia intelligenda sint ostendimus. Ex iis apparet, omnia ita intelligi posse, ut nullo modo negare cogamur, res et sententias omnes a Deo inspiratas esse.