De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 306
modi locis sententias omnes, sicut vere a Deo inspiratae sunt, ita non alio modo inspiratas fuisse, quam prouti ibidem habentur. Sunt ergo res illae a Deo inspiratae modo indeterminato ac dubio. Quo posito si conceditur, Deum res eo modo inspirare potuisse, concedendum pariter erit, Deum, si voluisset, potuisse non minus inspirare verba, quae in sese indeterminata ac dubia sunt. Imo in dicta suppositione sensus aliis verbis exprimi non potuit. Quare argumentum, quod ex huiusmodi locis contra inspirationem verbalem sumitur, aliquo modo infirmum est. Id unum iis, qui eo argumento utuntur, concedendum videtur, quod in hypothesi inspirationis verbalis primo aspectu difficulter intelligitur, cur Deus, si in Scriptura omnia ipsis verbis non exceptis speciali modo ab ipso originem sumpererunt et quasi dictata fuerunt, in edendo ac dictando huiusmodi opere aliquando verba indeterminata adhibere talibusque phrasibus uti voluerit, quae res utcumque in dubio relinquunt.
Scholion secundum. 280. Alii contra inspirationem verbalem argumentum instruunt ex versionibus Bibliorum in alias linguas. (Patrit. l. c. p. 24.) Hoc argumentum attentione dignum apparet, non iam ut ex eo rem, quae aliunde iam satis certa videtur, amplius confirmemus, sed ut, quod in se indeterminatum et vagum esse videtur, quoad fieri potest, magis determinetur ac circumscribatur. Potest ergo ex versionibus pro re praesenti duplici modo efformari argumentum. Primo igitur sunt, qui ita argumentari videntur. Homines, qui a pueris et a natura eam linguam callent, in qua Biblia primitus sunt conscripta, in comparatione aliorum paucissimi sunt; pauciores adhuc forte inveniuntur, quibus concessum est, studio eam linguam addiscere. Nihilominus libri inspirati pro omnibus sunt editi. Imo illi etiam, qui in rebus religiosis constituti sunt magistri aliorum et qua tales libris inspiratis iure primario utuntur eosque authentice interpretari debent,
Qui contra ea, quae supra (lib. I.) demonstrata sunt, in Scripturae inspiratione etiam quoad res ac sententias certos limites ponendos esse autumant, idque ex huiusmodi locis demonstrare conantur; profecto consequenter agunt, si limitationem, quam admittunt circa inspirationem rerum, ex eadem ratione etiam ad verba extendunt. At cum nos eorum doctrinam quoad rem principalem non sequamur, neque quoad secundum omnibus eorum argumentis uti possumus.