De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 19
dimus, nullatenus laedatur, suo loco ex professo tractabimus. (l. III. n. 167 seqq.) Eadem responsio applicari potest loco Ambrosii itemque secundo loco Hieronymi. Concedimus tamen, penes Ambrosium expressionem esse duriorem. At sensus est planus. Gregorius vero, ut apparet, non loquitur directe de Scriptura aut de scriptoribus sacris, sed agit de Prophetis, qui oretenus loquuntur, et quod iis verbis docet, aliud non est, quam accidere posse, ut viri, qui alioquin veri sunt Prophetae et saepius imo communiter qua tales loquuntur, aliquando per errorem credant, ex inspiratione se loqui, dum reapse inspirati non sunt, et ita decipiantur. Iam vero haec, ut apparet, sui generis quaestio est, quae cum praesenti quaestione necessarium nexum non habet. Nos enim cum omnibus contendimus, sacros scriptores, dum scriberent, revera et non solum apparenter inspiratos fuisse. Quare sacros auctores aliquando falli, sicut Gregorius loco citato non dicit, ita a mente eius alienissimum est. Manent ergo solum duo loci Hieronymi, qui majorem difficultatem creare videntur. Sed ante omnia notetur, Hieronymum quoad doctrinam de inspiratione a ceteris Patribus certe non discrepare. Deinde in primo loco, si inspicis contextum, auctor aliud dicere non intendit, quam auctores sacros uti interdum modo loquendi vulgari, in quo, si verba sumerentur stricte et ut sonant, diceretur utique, quod est falsum. Sed quia verba eiusmodi ab hominibus aut semper aut saepissime sumuntur et intelliguntur sensu, qui ab eo, quem stricte sonare videntur, diversus est, ideo in iis nihil falsi revera inest. Quod inde apparet manifesto, quia Hieronymus ibi improbat modum agendi septuaginta interpretum, qui in ver-
In hanc rem Hieronymus (epist. XLVI. alias XVII. n. 6. ad Marcellam) ita scribit: «Scire te volumus, omnem sanctam Scripturam non posse sibi esse contrariam» et iterum (epist. XXVII. alias CII. n. 1. ad eandem): «Responsum habeant (improbantes novam versionem Evangeliorum) non adeo hebetis me fuisse cordis et tam crassae rusticitatis, ut aliquid de dominicis verbis corrigendum putaverimus aut non divinitus inspiratum.» Locus prior per se clarus est. Quoad posteriorem locum haec notentur. Nomine verborum dominicorum auctor intelligit Evangelia; porro Evangelia ex omnium sententia quoad inspirationem aliis libris Scripturae, substantiam rei quod attinet, nequaquam antecellunt. Quare ex utroque loco sententia Hieronymi manifesto apparet ceteris Patribus per omnia conformis.