De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 307

aut illius linguae notitia penitus destituntur, aut saltem communiter non textu originali sed versionibus in suo munere uti consueverunt. Concludendum est ergo, sacros libros etiam in versionibus plene manere inspiratos. Iam vero versio certe non iisdem materiaiiter verbis constat nec constare potest, quibus constat textus originalis. Derelinquenda est ergo doctrina de inspiratione verbali. Argumentum sub hac forma propositum aliquid certe demonstrat, sed, ut nobis videtur, parum admodum. Nam ex eo per se solum sequitur, Scripturae verba non esse inspirata, ut ita dicam, quoad sonum materialem, quod nobis revera parum admodum esse videtur. En ratio manifesta. Hoc argumento non obstante quis inspirationem verborum urgere in eum modum poterit, ut ab inspiratione verbali parum aut nihil distare videatur. Dicere enim adversarius potest: Concedo, verba non esse inspirata praecise qua hebraica sunt vel graeca; at ea qua omnibus linguis humanis aut saltem illis, quae cultiores sunt, communia habentur, inspirata esse contendo. Ad instantiam istam et totam hanc rem magis declarandam pauca addimus. Ponatur exemplum in iis, quae theologi communiter docent de formis sacramentorum. Formae illae ex omnium sententia utique non solum in lingua latina vel graeca sed in omnibus omnino linguis valent. Nihilominus in iis aut omnibus aut aliquibus singula verba a Christo Domino ita fuerunt determinata vel saltem ita determinari potuerunt, ut non valeant, nisi omnino de verbo ad verbum ex lingua originali translatae fuerint. Idem ergo, ita aliquis contendere posset, etiam de sacris libris asserendum est, si inspirationem plene conservare debeant. In hac assertione et explicatione, ut nobis videtur, doctrina de inspiratione verbali quoad substantiam salva consisteret. Nam eius defensores in rigore plus exigere non videntur. Si enim semel concesseris, in Scriptura singula verba ita a Deo positive et a priori fuisse determinata, sicut v. gr. tenemus, a Christo determinatam fuisse formam consecrationis panis eucharistici, quae ex Christi institutione omnino, in quacumque lingua proferatur, his quatuor verbis aut aequivalentibus constare debet: «Hoc est corpus meum»; omnes fere acquiescent et patroni inspirationis verbalis rem a se victam credent. Certissimum est enim, talem inspirationem ab inspiratione verbali stricte dicta parum aut nihil differre et