De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 308
merito verbalem appellari posse. Ex his satis patet, sententiam de inspiratione verbali ab argumento ducto ex versionibus, si in hac forma satis consueta proponatur, directe parum aut nihil tangi.
281. Igitur argumentum ex versionibus sub alia forma efficaciori proponi potest. In hunc finem versiones Bibliorum non in abstracto sed in concreto considerandae sunt. Itaque non solum utcumque concedi debet, Biblia etiam in versione posse manere inspirata, sed insuper tenendum est, versiones illas, quae in ecclesia usu satis frequenti ac diuturno sunt adhibitae, qualis nominatim est vulgata latina ac graeca, quae septuaginta viris tribuitur, generatim ut inspiratas habendas esse. Quo posito si istae versiones attentius considerentur et cum textu originali conferantur, statim apparet, eas nequaquam semper literae textus originalis presse inhaerere. Potius versiones istae haud raro tum in verbis tum in forma modoque loquendi a textu originali, haud parum discedunt, licet quoad sensum cum eodem in omnibus fere locis et praesertim in rebus maioris momenti apprime conveniant. Ex hoc facto post dicta iure concludimus: Ut liber aliquis vere sit inspiratus, inspiratio singulorum verborum nequaquam requiritur. Aliis verbis potuit Deus edere libros inspiratos seu Deus auctor librorum fieri potuit, quin scriptoribus, per quos illi libri erant edendi, in eligendis verbis modoque loquendi omnem libertatem eriperet. Potius eisdem tantam saltem libertatem dare potuit, quantam probati Bibliorum interpretes in vertendis sacris libris sibi sumpsisse reperiuntur. Sed de hoc satis, cum ista res in capite sequenti accuratius sit determinanda.
Dico directe, quia verum est, versionem, quae ubique de verbo ad verbum textui originali inhaereat, fere impossibilem videri. Quare ex versionibus semper vel ex primo iam et obvio rerum aspectu magnum contra inspirationem verbalem praeiudicium oritur.
Dico generatim. Notum est enim, versiones istas hinc inde non solum quoad verba sed etiam quoad sensum ab originali textu discedere. Easdem in talibus locis pro inspiratis haberi non posse, libenter concedimus. Ceterum quantum versiones istae quoad sensum cum originali conveniant, seu quantum earum authentia extendatur, nostrum non est disputare.
Cum logice de posse ad esse non valeat illatio, ex facto proposito nondum sequitur. Deum sacris auctoribus illam libertatem de facto concessisse. Potuit enim Deus, si voluit, facere plus, quam quod stricte