De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 309
CAPUT SECUNDUM.
Extremi inspirationis limites accuratius definiuntur.
282. Ex dictis in capite praecedenti sequitur, in Scriptura praeter elementum divinum elementum etiam humanum esse admittendum. Quare hic sponte insurgit quaestio, an impossibile sit, tradere accuratam regulam, qua elementum humanum a divino discernatur, seu an non limites inspirationis paulo accuratius definiri possint. Id licet a nemine fere factum reperiatur, revera in totum impossibile non videtur. Simul clarum est, in hac re supremam iudicandi normam in eo collocandam esse, quod supra posuimus et in re nostra semper prae oculis habendum est. Nimirum tantum nec plus nec minus Deo tribuendum esse videtur, quantum requiritur ad hoc, ut ipse sit auctor principalis totius Scripturae omniumque eius partium. Deinde Franzelin (thes. III.), qui hanc rem tangit, distinguit in sacris libris partem formalem et partem materialem, et praedictae normae inhaerens dicit, formale libri ad Deum ut auctorem referendum esse, materiale vero minime. Aliis verbis quod in libris sacris mere materiale esse deprehenditur, id humano auctori tribui potest. Haec regula certe in se verissima est et omnia in nuce continet, quae de hac re dici possunt. Nihilominus ante omnia non tam facile est quoad omnia perfecte distinguere, quid in libro materiale, quid formale dicendum sit. Dein nisi res uberius explicetur et ad particularia aliquo modo descendamus, totum, quod dicitur,
requirebatur. At cum nihil sine ratione sufficienti sit asserendum, illud plus ab adversariis positivis argumentis esset demonstrandum. Insuper in adversariorum suppositione semper verum maneret, textum originalem modo longe nobiliori inspiratum esse quam versiones, licet eae in omnibus sensum textus originalis tenuisse supponantur. Iam vero hoc est, quod nemo tam facile concedet et sensui communi repugnare videtur. Si enim aliquatenus textus originalis versionibus praefertur; id inde est, quod versiones non semper et in omnibus verum ac integrum sensum textus originalis referre deprehenduntur. De cetero ex communi persuasione versiones textui originali in nullo cedere videntur.
Cfr. n. 259. Ostendimus ibi, influxum Dei ultra necessaria extendendum non esse. In primo vero libro vidimus, omnia, quae de Scriptura tenenda sunt, illa formula complecti, quod Deo auctore sit edita.