De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 310

satis vagum et obscurum manet. Utique ex iis, quae hucusque dicta sunt, scimus, res et sensa omnia ad formale libri pertinere et qua talia ad Deum ut auctorem referenda esse, ideoque nihil ex iis, quae ad res et sententias spectant, pro elemento mere humano haberi posse. At id nequaquam plene sufficit. Nam ex iustis causis nobis non tam leviter concedendum videtur, pro sacris libris nihil omnino praeter res et sententias a Deo in antecessum et veluti a priori determinatum et in eosdem specialiore providentia introductum esse seu nihil praeter res ac sententias ad formalem sacrorum librorum partem pertinere. Quare nos hanc rem in praesenti capite accuratius definire conabimur. In hunc finem ante omnia, quantum fieri potest, accuratam aptamque statuemus normam, iuxta quam in libro quolibet materiale a formali distinguendum est. Deinde normam istam ad libros nostros applicantes in eis pro verbis et elocutione extremos statuemus divini influxus limites. Et ut in hac re ordinate procedamus, initio significabimus, infra quem terminum in re nostra nunquam descendere liceat; deinde quantum supra hunc terminum infimum ascendere possimus aut debeamus seu quam prope ad inspirationem verbalem accedere liceat, explicabimus.

ARTICULUS PRIMUS.

Norma, qua inter formale et materiale elementum libri tuto distingui possit.

283. In rebus quam plurimis inter materiam ac formam seu inter partem materialem et formalem distinguere solemus. Id, quod rei per se inest, quo res est id, quod est, quodque proinde in ea auferri nequit aut mutari, quin res desinat esse id, quod erat et quod ex sese esse debet; rei forma dicitur seu formale eius elementum constituit. Quod vero rei magis per accidens inesse cognoscitur ac solum propter aliud adest, quodque in ea tolli aut mutari potest, quin res desinat esse, quod erat et esse ex se debet; id in eadem ut materiale merito habetur. Rem declaremus exemplo. Domus communiter pluribus constat partibus. In ea communiter sunt parietes, tectum, fenestrae, scalae, cubicula, ambulacra. At non omnia aeque sunt necessaria. Sine parietibus, tecto, porta et uno saltem in interiori parte