De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 311
cubiculo domus certe concipi aut consistere nequit. Quapropter haec omnia sine dubio ad formalem domus partem spectant. Sed ad constituendam domum in communi parum refert, utrum parietes ex saxo an ex cocto latere aut ligno sint constructi, utrum in interiori pluribus an uno solo constet cubiculo, utrum una instructa sit porta ac fenestra an pluribus. Nam cum una porta unaque fenestra et cum parietibus ex ligno domus in communi sine dubio stare potest. Unde haec et similia quoad domum in genere indifferentia ac materialia esse cognoscuntur; licet fieri possit, ut pro certa aliqua domorum specie, puta pro palatio regio, huiusmodi nequaquam indifferentia sint. Simile quid dicatur de libro. Utrum liber sit manu conscriptus an typis excusus, utrum literae, verba ac sententiae papyro an pergamenae an chartae sint impressa et alia huius generis profecto ad rationem libri in genere indifferentia sunt. Unde quae sunt huiusmodi, sine dubio ad materialem libri partem spectant. Econtra sine verbis, quae scripto expressa et ita inter se ordinata sint, ut ex iis aliquis sensus seu aliqua sententia oriatur, poterit forte esse res aliqua, quae speciem tum externam tum internam libri referre videatur; at reipsa liber non erit. Quare haec certissime ad formalem partem libri spectant.
284. Sed hoc pro scopo nostro nondum sufficit. Quare res ista, quantum fieri potest, adhuc magis determinanda est. Ut iam innuimus, fieri potest et saepissime fit, ut aliquid pro re in genere considerata sit indifferens, quod pro re considerata in certa specie magni momenti imo essentiale esse invenitur. Id sine dubio etiam in libris contingit. Nam v. gr. pro libro in genere indifferens est, utrum in eo tractetur de religione, an de philosophia, aut de mathematica. Item interdum parum interest, utrum res, quae in libro proponuntur, concinne ac brevibus verbis et certo ordine exponantur an secus. At si postulas librum, qui ex se et ex scopo auctoris ad id ordinatur, ut institutioni iuvenum in una vel altera ex dictis scientiis serviat; haec merito ad essentiam talis libri pertinere aut essentiales libri partes esse dicentur. Proinde ista pro tali libro haudquaquam inter ea, quae in eo materialiter se habent, numerari poterunt. Quo posito iure ulterius quaeritur: Ubinam norma apta inveniri potest, iuxta quam in re quapiam et