De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 312
nominatim in libro id, quod mere materiale est, ab eo, quod est formale, tuto discerni possit? Arbitramur, in hac re certiorem normam inveniri non posse, quam quae ex fine rei scopoque auctoris desumitur, maxime si hic scopus ex ipso opere satis manifestus appareat. Id sequenti consideratione comprobatur. Notum est, finem rei generatim ad cognoscendam eius naturam plurimum iuvare. Finis enim ex doctrina philosophorum est una ex causis rerum omnium, imo ea in certo sensu prima inter causas omnes numeranda est. Id multo magis valet in rebus artefactis. Quae enim opera artis sunt, nunquam non ab artifice ad determinatum aliquem finem destinantur. Imo artis opera praecise et unice ad certum aliquem finem consequendum ab artifice excogitantur et conficiuntur. Ex hoc consequitur, totam eorum essentiam pendere a fine. Quare quid in iis essentiale, quid accidentale sit, quid in iis mutari possit, quid non, quin desinant esse, quod sunt et ex mente artificis esse debent; ex nulla re melius cognoscitur quam ex eorum fine. Cum ergo libri manifesto operibus artis accensendi sint, illis eadem regula applicanda est. Quare quid in iis materiale quid formale sit, ex fine potissimum diuidicandum est. Unde ad solvendum problema, in quo versamur, ante omnia finis sacrorum librorum accurate determinandus erit. Inde magni momenti consequentiae deduci poterunt. (Franzel. l. c.)
ARTICULUS SECUNDUS.
Terminus inspirationis infimus.
Punctum primum.
Finis Bibliorum in genere.
285. Ubi de fine sacrorum librorum quaeritur, ante omnia certissimum est, eos ex primaria Dei intentione ideo datos esse, ut per eos homines in fide et moribus instruantur. Unde quae in iis leguntur, maximam partem ad religionem spectant. Nihilominus negari nequit, legi in Scripturis haud pauca, quae aut nullo modo aut nonnisi remotissime ad religionem pertinere videntur. Plura enim ibi sunt, quae directe
Vice versa iterum ex natura, viribus et usu, quem res artificiales habent, finis scopusque artificis tutissime ac facillime cognoscitur.