De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 313
aut ad historiam profanam, aut ad historiam naturalem, aut ad geographiam, aut ad astronomiam, aut ad chronologiam spectant et huiusmodi. Quare ex principio, quod pro discernendo elemento humano posuimus, procedendo a priori quispiam forte hanc consequentiam inferre conabitur. Cum res, quae ad fidem ac mores nullatenus spectant, pro fine sacrorum librorum indifferentes sint, res istae sine scrupulo elemento humano accenseri possunt. Proinde in iis locis, ubi inveniuntur res huiusmodi, non solum verba nullatenus a Deo originem ducunt, sed neque res necessario Deo tribuendae sunt. Quare loci huiusmodi tandem non alia quam humana auctoritate pollere videntur.
286. Ut huic difficultati occuramus, generalis finis Bibliorum accuratius determinandus est. Primo concedimus, id, quod hic dicitur, per se et in abstracto non esse impossibile aut absurdum. Aliis verbis concedimus, in abstracto et in alio rerum ordine posse existere libros sacros a nostris non omnino absimiles, qui, dum partim de rebus religiosis partim de rebus profanis tractant, solum quoad res prioris generis divina gaudeant auctoritate. Pro huiusmodi igitur libris finis generalis per ea, quae modo dicta sunt, satis indicatus haberi posset.
Revera non defuerunt, qui ita argumentabantur et ita sentiebant. (Cfr. Calmet dissert. de div. libr. sacr. inspir. art. 2. et in I. Mach. VIII. 16; Ackermann. l. c. §. 24; supra hic n. 34.) Haud absimilia sunt, saltem quoad verba, quae docet Schaefer. (Bibel u. Wissenschaft p. 118 et 149.)
Non omnes haec concedent. Contra id enim, quod concessimus, ita quispiam excipere posset. Ut haec sine incommodo concedi possint, requiritur, ut inter res religiosas et profanas tuto distinguere possimus. Porro id satis arduum imo impossibile videtur. Hoc argumento, ut alibi (n. 10.) diximus, plures utuntur, ut demonstrent, in Bibliis omnia inspirata esse et omnia in sacris libris divina gaudere auctoritate. At hoc argumentum, ut ibidem diximus, non undequaque firmum est. Immerito enim pro hominibus absolute impossibile dicitur, ut religiosa a profanis, sacra ab indifferentibus secernant. Quaedam enim profecto sunt, quae statim cuique apparent ut sacra, alia ut profana. Deinde cogitari posset, Deum ad id munus instituisse magisterium, quod Spiritu divino regitur. Imo reapse in ecclesia simile magisterium existit; et revera nonnunquam in ecclesia exurgit necessitas discernendi inter res, quae ad fidem et bonos mores spectant, et alias, de quibus contrarium dicendum est. Nam v. gr. in definitionibus conciliorum non omnia sunt de fide, nec omnia infallibilia. Item vulgata versio latina iuxta optimos auctores non in omnibus sed solum in rebus fidei et morum tamquam authentica habenda