De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 314

At si de abstracto veniamus ad concretum, seu si de re possibili transeamus ad factum, res longe aliter se habet. Supra (libro I.) enim ex fontibus revelationis abunde demonstravimus, omnia, quae in Bibliis habentur, divina gaudere auctoritate. Haec doctrina non est nunc iterum demonstranda sed solum contra eam difficultatem munienda, quae ex librorum fine scopoque auctoris desumi potest. Id consequemur, si finem sacrorum librorum, quos a Deo accepimus, accuratius determinaverimus. Pro re ista haec advertimus. Finem rerum, qui communiter finis operis dicitur, utique quoad principalia ex earum natura, vi et efficacia, quae extrinsecus sese nobis offerunt, satis tuto colligere possumus. At ut hac via finis certae rei perfecte et integre cognoscatur, eius naturam, proprietates atque vires perfecte perspectas habeamus necesse est. Idem, ubi de viro bono ac prudenti agitur, aliquatenus etiam de fine ipsius operantis dici potest, cum finis operis in tali suppositione necessario sit simul finis operantis. At ex dicto fonte finis operantis certe non perfectius attingitur, quam ipse finis operis. Ad haec in operante praeter strictum finem operis alius finis, qui pressius finis operantis appellatur, locum habere potest, qui certe ex sola natura operis sufficienter non colligitur. Sed his omissis hic aliud attendendum est. Ad cognoscendum finem tum operantis tum ipsius operis alia praeterea via patere potest, quae priore interdum et bervior est et securior. Huc spectat testimonium ipsius operantis aut alterius, qui utemque finem operis et operantis ceteris perfectius cognoverit. Iam vero haec via ad cognoscendum finem sacrorum librorum revera nobis patet. Deus

est. Et tamen nemo negat, ad definitiones illas et ad vulgatam latinam ecclesiae tutum semper patere recursum. Quare concedendum est, ecclesiam de iis, quae in vulgata aut in decretis conciliorum generalium leguntur, tuto decernere, si opus fuerit, an ad fidem ac mores pertineant necne. Ergo in abstracto stat firma nostra concessio. (Cfr. Francel. l. c. thes. XIX.)

In Bibliis nonnunquam occurrere notitias, quae ad geographiam, historiam, chronologiam, historiam naturalem etc. spectant, indubitatum esse debet. Concedendum est tamen, quae ibi de hisce rebus reperiuntur, perfectum systema geographiae, chronologiae, physiologiae nequaquam constituere. Haec duo si distinxisset Schaefer (l. c.), non adeo vage et interdum etiam minus accurate de his rebus locutus fuisset, sicut de facto pluries penes eum (cfr. p. 145. 164.) reperire est.