De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 315

enim, prout notum est, in revelatione sua tum naturam, tum proprietates praerogativasquae omnes Scripturae sacrae et per hoc finem eiusdem manifestavit accuratissime. Quid igitur circa ista de sacris Scripturis docet divina revelatio? Per eam ex dictis tenemus ut certissimum, in Scriptura non solum res religiosas ac sacras sed et indifferentia ac profana quoad sensum divinitus inspirata esse et omnia sine exceptione divina pollere auctoritate. Quare finis generalis Scripturae plenius ac perfectius ita significatur: Scripturam Deus in eum finem edidisse intelligitur, ut homines, dum fide ac bonis moribus imbuuntur, librum habeant, cui in omnibus tuto ac facile credere possint. Qui finis ut efficaciter obtineatur, Deus per providentiam suam supernaturalem id efficit, ut in eo libro omnia, sive proxime sive remote tantum sive etiam nullo modo directe ad religionem spectare deprehendantur, non solum vera sed et divina auctoritate munita appareant. Qui haec minus attenderit, finem Bibliorum undequaque perspectam habere nullatenus potest.

287. Ut declaretur, quo sensu res profanae aut indifferentes fini Bibliorum serviant et a Deo intentae esse possint,

Dicet quispiam: Si ita est, credere cogimur, Deum homines voluisse instruere in geographia, astronomia, historia etc. Iam vero hoc quis credat? Respondemus concedendo, quod primo loco assumitur, et negando, quod subiungitur. Et re quidem vera demonstravimus, integram Scripturam cum omnibus suis partibus esse opus Dei et in nominatim sacris libris sensa omnia a Deo esse inspirata. Porro nemo negare potest, reperiri in Scriptura aliqua, per quae in geographia aliisque humanis scientiis aliquo modo instruimur aut instrui possumus. Quare pariter concedendum est, subministrare notitias huiusmodi aliquatenus ad finem Scripturae pertinere. Finis enim ex rei natura et ex eius proprietatibus recte infertur. Item ex natura et fine operis colligitur ex parte saltem finis operantis. Nam Deus in operando finem operis excludere haud potuit. Negari ergo non potest, quin Deus aliquo modo per Biblia nos de illis rebus instruere voluerit. Idem alio modo ita dici potest. Intelligi non potest, quomodo Deum vel minima pars operis a se suoque nomine edendi vel quaecumque eiusdem operis proprietates et effectus, qui ex illo per se sequuntur, latere potuerint. Quodsi conceditur, Deum in antecessum haec omnia novisse et nihilominus opus tale et non aliud edere voluisse, Deus profecto simul omnia, quae operi insunt, suo modo intendisse dicendus est. Quod concedendum est, ut iam insinuavimus, est illud unum, haec non tradi systematice nec directe et propter se sed propter alia et magis indirecte a Deo intenta fuisse. Quod statim in textu magis declarabitur.

Quaeres 1.: Cur Deo placuit, ut in Bibliis rebus sacris hinc inde profana et indifferentia admisceantur? Respondemus, quia res reli-