De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 316

utimur exemplo, quo ante nos usus est Augustinus, illudque eius verbis proponimus. «Non sane omnia, inquit (de civ. Dei l. XVI. c. 2. n. 3.), quae (in Scriptura) gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt, sed propter illa etiam ea, quae nihil significant, attexuntur. Solo enim vomere terra proscinditur, sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria: et soli nervi in citharis atque huiusmodi vasis musicis aptantur ad cantum; sed ut aptari possint, adsunt et cetera in compagibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus, sed ea, quae percussa resonant, his connectuntur. Ita in prophetica historia dicuntur et aliqua, quae nihil significant, sed quibus adhaereant, quae significant, et quodammodo religantur.» Verum quidem est, Augustinum in hoc loco directe prae oculis habere significationem mysticam. Sed manifestum est, quae de ea dicuntur, aequo iure de re nostra dicenda esse. Ex istis haec concludere licet. Qui conficit aratrum vel citharam, eius intentio non ad solum vomerem aut ad solas chordas sed ad cetera etiam, ut Augustinus loquitur, aratri membra citharaeque partes extenditur. Hoc unum verum est, quod eius intentio principaliter fertur in vomerem et chordas, in cetera vero solum consequenter et secundarie. At falsissimum esset, si quis contenderet, cetera praeter vomerem et chordas ab artifice nullo modo intendi, neque haec ad id, quod in aratro aut in cithara formale est, ullo modo pertinere. Ita pariter dicendum est in re nostra. Deus in sacra Scriptura res profanas, quae religiosis hinc inde admiscentur, vere intendit. Quare haec etiam suo modo ad formalem libri partem pertinere ambigendum non est.

giosae ab homine suavius leguntur, si hinc inde aliis rebus temperentur. Insuper Deus voluit, ut libri sacri libris humanis admodum similes sint necnon ut libri isti suo modo auctoribus humanis adscribi possint. (Cfr. n. 273 276.) Iam vero id fieri vix potest, quin libri huiusmodi hinc inde profani aliquid contineant. Quares 2.: Cur Deus etiam res profanas inspiratas et divina auctoritate suffultas esse voluit, cum et aliter idem principale intentum assequi potuisset? Respondemus, quod in textu supra iam innuimus: Quia ita homines multo facilius ac securius his libris uti possunt. Nam multo suavius fidimus libris, in quibus nullum cuiusvis generis errorem reperiri posse persuasum habemus, quam aliis, in quibus saltem in rebus profanis hinc inde erronei quid occurreret vel occurrere posset.

Res et sententias semper et ubique pertinere ad formale libri et ab auctore intentas esse debere, insuper hoc modo demonstrari potest.