De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 20
sione sua Ananiam pseudoprophetam Prophetae nomine cohonestare nolebant, quod Ananias in textu originali reapse fecit. Unde ad rem istam magis declarandam affert exemplum ex Evangelio, ubi Ioseph, Mariae sponsus, pater Christi dicitur, licet de facto naturalis Christi pater non fuerit idque sacer auctor optime noverit. Ultimum Hieronymi locum quod spectat, difficilis est ad eum responsio, et reapse viro alioquin omni veneratione digno, si tamen ibi ex propria sententia loquitur, ut et in aliis nonnunquam humani aliquid accidisse videtur. Nam lapsum memoriae, quem ibi Hieronymus sacris auctoribus tribuit, non licet ad sola verba restringere, ita ut verbis mutatis nihilominus vera sacri auctoris, qui citatur, sententia ab eo, qui citat, retenta esse dicatur. Ita enim legimus in contextu: «Sunt, qui asserunt, in omnibus fere testimoniis, quae de Veteri Testamento sumuntur, istiusmodi esse errorem, ut aut ordo mutetur aut verba et interdum sensus quoque ipse diversus sit, Apostolis non ex libro etc.» At notandum est, Hieronymum ibi directe saltem non propriam sententiam aperire, sed potius aliorum sententiam referre voluisse; quam utrum probet ipse nec ne, ex modo, quo hic auctor alias agere solet, incertum manere dicendum est. (Cfr. infra l. III. n. 177. Pro cognoscendo sensu theologorum in hac re cfr. Suarez de fide disp. II. sect. 5. n. 2. et 4; disp. III. sect. 10. n. 4; disp. V. sect. 3. n. 5. 8. 14. 15; Gutberlet, Buch Tobias p. 31. et 57; Zeitschrift für kath. Theologie. Innsbr. 1879. p. 611.)
ARTICULUS SECUNDUS.
Argumentum ex sacra Scriptura.
27. Scripturae locus classicus ad assertionem nostram probandam invenitur penes Paulum, qui ad Timotheum (ep. II.
Si ad demonstrandas Scripturae praerogativas recurrimus ad Scripturas ipsas, ex traditione catholica et ex sensu ecclesiae supponimus, epistolas Pauli et Biblia generatim in rebus saltem dogmaticis infallibilem habere auctoritatem. Insuper hic supponimus, quaestionem de canone Scripturarum ex aliis revelationis fontibus esse solvendam et reapse solutam eo sensu, ut omnes libri, qui in ecclesiae catholicae canone habentur, quoad rei substantiam eiusdem originis et auctoritatis sint habendi. Quomodo vero in hac re nullus sit circulus vitiosus, non est nostrum ostendere et consideranti per se patebit. (Cfr. Franzelin l. c. thes. VII. in scholio.)