De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 317
Punctum secundum.
Consequentiae inde deducendae quoad verba.
288. In superioribus ostensum est, inspirationem Scripturae tum ex doctrina revelata tum ex fine suo, prout is ex revelatione plenius innotescit, quoad res et sententias limitationem nullam admittere. Aliis verbis res et sententiae in Scriptura expressae omnes et ubique ut verae et divina auctoritate suffultae habendae sunt. Ex hac suppositione pro verbis Scripturae, quae alioquin aliquatenus parti materiali accenseri possunt, fluit consequentia maximi momenti. Est autem ista: Verba Scripturae, utcumque de cetero non a Deo sed ab humano scriptore esse dicantur et formalem librorum partem non constituant, tamen ubique debent esse eiusmodi, ut sententiam inspiratam et a Deo intentam re ipsa contineant et exprimant. Aliis verbis sacer textus ubique ita comparatus esse debet, ut adhibitis sanae hermeneutices regulis nemo ex eo cogatur haurire sententiam, quae non sit ea ipsa, quae a Deo intenta fuit; imo talis sit oportet, ut inde ille ipse sensus erui possit, quem Deus intendit et inspiratum dicimus. Ex his consequenter simul intelligitur, quantum ad minimum Deus inter scribendum in sacros auctores circa usum electionemque verborum influere aut quantum invigilare debuerit. Tantum scilicet ad minimum Deus praestare omnino debuit, quantum ad dictum effectum requiritur. Ratio istorum est manifesta. Sicut homo quilibet sive loquens sive scribens aliud non agit, quam ut per verba sententiam suam aperiat; ita liber, per quem auctor ad lectorem loqui censetur, in ultima analysi aliud non est, quam series verborum, quae auctor libri ad sensa sua manifestanda
Quicumque edit librum, in qualibet libri parte lectorem aut docere vult aut movere aut delectare. Iam vero ubi de docendo agitur, res et sententias ad formalem libri partem spectare, per se patet. Sed idem dicendum est de partibus, ubi praecipue de movendo aut delectando agitur. Nam liber non intendit delectare, ut delectat cantus vel ars mimica et huiusmodi, nec movere potest, ut movet vis externa aut caeca naturae inclinatio, sed haec omnia facit modo, qui libri est proprius h. e. per res, quae ad delectandum aut movendum aptae lectoris menti proponuntur. Ergo et in his res et sententiae ab auctore libri quam maxime intentae esse debent, et ad id, quod in libro formale est, apprime spectant.