De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 318
ac communicanda in scriptis proponit. Quare sicut auctor in scribendo, si sincere agat, necessario eiusmodi verbis uti debet, quae, quod ipse sentit, exprimere valeant; ita revera sensus libri alius dici non potest quam ille ipse, quem eius verba, prout iacent, prae se ferunt. Id adeo verum est, ut, quando auctor verum quidem sensum cogitat sed in scribendo verbis utitur, quae necessario aliud, quod falsum est, significant; liber errorem continere dicendus sit. Econtra si supponis, errare quidem auctorem in iis, quae cogitat, at, dum scribit, uti inadvertenter verbis, quae non errorem illum, quem cogitat, sed aliud, quod verum est, significant; liber ipse seu scriptum qua tale omnino ab errore immune declarandum est. Quare cum Scriptura, ut saepe dictum est, ab omni cuiusvis generis errore in quavis materia sit immunis, verba Scripturae ubique talia esse debent, quae verum sensum fundere possint et ex intentione auctoris principalis reapse fundant. Si enim aliquando in Scriptura invenirentur verba, quae verum sensum non admittunt; tum revera concedendum esset, Scripturam falsum dicere. Quare in hac hypothesi tandem Deus ipse, qui eius auctor est, erroris insimulandus foret. Sed haec propter rei gravitatem uberius declaranda sunt.
289. Primo per modum declarationis aliquid addimus, quod prae dictis rationem restrictionis habere videtur. Igitur inspiratio non obstat, quominus verba Scripturae haud raro esse
Placet hic advertere, quanta in hac re inter Deum et alium auctorem sit differentia. Homo, prout notum est, in hac vita semper peccato et errori subiectus manet. Quare 1. saepe fit, ut homo vera cogitet sed nolit loqui, quae cogitat. Aliis verbis homo mentiri potest et haud raro mentitur. Deinde 2. fit, ut homo vim verborum, quibus utitur, aut non plene cognoscat aut ad verborum significationem minus attendat. Denique 3. per se contingere potest, ut hominis lingua in loquendo, manus in scribendo ab eo, quod est in mente, temere aberret. At Deus ut nullius mendacii capax est, ita etiam in adhibendis verbis falli nullo modo potest. Ergo Deus, sive voce sive scriptis loqui velit, semper talibus utatur verbis necesse est, quae internam eius mentem, quae utique nonnisi vera esse potest, revera continent et pro scopo proposito satis apte significant. Ceterum pro tota tractatione insequenti unum monendum est. Per se patet, omnibus, quae de veritate et intelligibilitate locutionis biblicae dicturi sumus, non maiorem certitudinem tribuendum esse, quam doctrinae de omnimoda Scripturae inerrantia superius (n. 3. seqq. 34. 35.) positae, cui tamquam necessario fundamento tota haec tractatio superstruitur.