De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 319

possint plus minus obscura, ambigua ac vaga falsaeque interpretationi obnoxia, imo etiam plus minus impropria. Haec propositio intelligitur ex more, qui hominibus in loquendo familiaris est. Omnibus scilicet familiare est, ut interdum verbis plus minus vagis et impropriis utantur. Semper tamen qui consulto fallere haud intendit nec de industria occultare satagit, quod in mente habet, si prudenter agit, ita loquatur necesse est, ut ab iis, qui audiunt, si ad omnia satis attenderint, quod dicit, absolute loquendo intelligi possit. Pari ratione nihil obstat, quominus Deus, qui per Scripturam hominibus loquitur, interdum minus proprie, obscure aut ambigue loquatur, dummodo locutio talis maneat, ut homines ex ea iuxta sanas hermeneutices regulas sensum a Deo intentum absolute loquendo assequi posse videantur. Ex his insuper aliud infertur. Facile fieri potest, ut in Scripturae verbis sensus ille, qui verus Scripturae sensus est et a Deo intenditur, non sit ille ipse, qui spectata vi verborum videtur esse omnium maxime obvius et naturalis. Imo haud raro accidit, ut verus Scripturae sensus suo modo abstrusus ac propemodum violentus dici debeat. Non enim omnino alienum a moribus hominum esse cognoscitur, ut aliquando ita loquantur. Ideo in huiusmodi sermone ab eo, qui ad hunc morem rite attenderit, semper verus sensus cum sufficienti securitate cognosci poterit, licet de cetero satis abstrusus ac violentus esse videatur. Nunquam tamen Scripturae locutio ita impropria ac violenta tribuenda est, ut ille, qui ambages quaerere detrectaverit, ingenue fateri cogatur: Revera ex more, quem homines in loquendo sequi solent ac tenentur, talis sensus talibus verbis subesse nequaquam potest, sed potius a quopiam illis verbis temere affingitur et per fas et nefas locutioni obtruditur. Ratio horum manifesto patet ex dictis.

290. Placet rem istam illustrare exemplis. Sic ante omnia nanciscemur occasionem quaedam uberius evolvendi. Simul per haec solvemus difficultates, quae contra nostram doctrinam

Tale quid in Scriptura reapse occurrit, idque non solum ubi de rebus levibus agitur, sed et in rebus, quae magni momenti esse et ad fidem ac bonos mores plus minus spectare noscuntur. Exempla habes Luc. II. 52.; Ioann. XIV. 28.; Marc. XIII. 32.; I. Ioann. I. 27.; Matth. V. 32.; et alia penes Philippum a ss. Trinitate theologia mystica p. II. tract. 3. dis. 4. art. 7.