De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 320
ex nonnullis Scripturae locis enascuntur. Igitur in initio Geneseos Deus, ut notum est, sex diebus coelum et terram omnemque ornatum eorum fecisse legitur. Quisnam sit obvius huius narrationis sensus, neminem latet. Sed quia haec narratio secundum sensum obvium accepta aliunde et praecipue ex scientiis naturalibus, quae nostris temporibus mirum quantum profecerunt, haud leves patitur difficultates, ideo sensus obvius huius narrationis a plurimis reiicitur. Sunt nimirum, qui sex creationis dies de totidem longissimis annorum periodis interpretantur, quae ordine utique a Moyse descripto sibi temporaliter invicem successerint. Alii longius progressi in diebus genesiacis nil aliud agnoscunt, quam sex distinctos totius operis velut aspectus ac momenta sive sex praecipua rerum creatarum genera, quae omnia eodem tempore producta credi possunt. Quia scilicet haec rerum creatarum genera ex Dei intentione ab homine distincte et singillatim consideranda sunt et quia in hunc praecise finem Moysi vel Adamo a Deo per visionem, qua revelationem de creatione mundi ipsis dare
Iuxta maiorem partem eorum, qui hanc interpretationem sequuntur, singulae creaturarum classes v. gr. plantae, pisces, quadrupedia per istas periodos ita sunt distribuendae, ut ante illam periodum, quae a sacro textu illis animalibus assignatur, nullum omnino illius generis vestigium v. gr. nullum animal terrestre ante periodum ultimam, quae animalibus terrestribus assignatur, ponatur extitisse. Iuxta alios vero statim ab initio seu in qualibet periodo plantae et animalia omnis generis in certo quodam numero simul ac permixtim extitisse conceduntur. At simul ad successionem, de qua Moyses loquitur, salvandam supponunt, ex Dei providentia factum esse, ut in respectivis periodis, quae in Genesi certis creaturarum et animalium generibus v. gr. plantis aut piscibus assignantur, illud genus creaturarum et animalium potissimum evolveretur et veluti prae ceteris dominaretur. Haec, dicunt, et non alia est ratio, cur certis creaturarum generibus a sacro textu determinata periodus fuerit assignata. (Cfr. Hummelauer Schöpfungsbericht; Schaefer Bibel u. Wissenschaft p. 180. seqq.)
Ponunt praeterea auctores isti, quod nemo dubitat, non Moysi primum sed iam Adamo fuisse a Deo revelatum, qua ratione Deus hunc mundum ab exordio produxerit. Addunt aliud, quod nihilominus, ut nobis videtur, efficaciter demonstrari non potest. Supponunt scilicet, Moysen, dum in Genesi creationem mundi narrare instituit, aliud non fecisse, quam ut ea, quae audierat, iisdem fere verbis, quibus ea a progenitoribus narrari audierat, scriptis consignaret. Denique Adamum primitivam revelationem circa opus sex dierum per visionem accepisse autumant, de quo infra.