De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 321
placuit, singillatim ac successive totidem visionibus partialibus et, si placet, totidem diebus successivis ostensa fuerunt; ideo singula operis momenta non sine ratione in descriptione creationis sex diebus successivis assignata inveniuntur. (Cfr. Hummelauer l. c. et Schaefer l. c. p. 180.) Quaeritur: Quid, si omnia secundum proposita principia examinentur, de hisce interpretationibus et generatim de tota illa narratione ac nominatim de diebus genesiacis censendum est? Sed ante solutionem accipe aliud exemplum, quod in re praesenti difficultatem creat. In Levitico (XI. 6.) legimus, leporem immundum esse, quia ruminat sed non dividit ungulas. Iam vero, ut ex historia naturali notissimum est, lepus nequaquam ruminat; potest tamen species externa facile in eum errorem inducere, cum lepus haud raro ad modum ruminantium ora movere cernatur. Quaeritur ergo, quomodo haec locutio accipienda sit, ut ab errore purgari possit. Item notissimum est, quod in sacra historia per modum miraculi (Iosue X. 13.) narratur de Iosue. Scilicet orante Iosue sol ac luna stetisse dicuntur atque, ut Israel ulcisceretur de inimicis suis, diem illum per Dei omnipotentiam solito longius fuisse productum. Iam vero prima ista locutio manifesto falsa esse cognoscitur. Nam nostris temporibus indubitatum est, temporum seu diei ac noctis vicissitudinem non a motu solis circa terram sed a motu terrae circa proprium axem originem ducere. Ideo in dicto eventu ad orationem Iosue non sol sed terra stetisse dicenda erit. Aliud exemplum suppeditat liber Sapientiae. (VII. 2. seqq.) In eo loco Salomon loquens inducitur his verbis: «In ventre matris figuratus sum caro, decem mensium tempore coagulatus in sanguine.» In his ante omnia sacer textus primo aspectu significare videtur, Salomonem illius libri esse suctorem. Iam vero id nostra aetate fere ab omnibus ut minus verum aut saltem maxime incertum habetur. Deinde verba ista sine ulla ambiguitate docent, foetum humanum formari ex sanguine matris aut saltem prolem in utero ali sanguine. At iuxta praesentem scientiae physiologicae statum neutrum sustineri poterit. (Cfr. Gutberlet in h. l. et Schaefer l. c. p. 137.) Ulterius in libro Tobiae narratur (VI. 2. 3.), immanis magnitudinis piscem ad devorandum Tobiam e flumine Tigri ascendisse. Iam vero impossibile aut saltem incredibile videtur, in flumine Tigri piscem tantae magnitudinis inventum