De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 322

fuisse, qui homini devorando par esse potuerit. (Cfr. Gutberlet in h. l.) Quare narratio ista aut falsa aut exaggerata esse videtur. Denique in libro Numerorum (XVI. 33.) legimus, Dathan et Abiron aliosque, qui contra Moysen et Aaron seditionem moverant, hiante terra derepente vivos ad inferos descendisse. Nemo tamen erit, qui facile credat, seditiosos illos mortem corporalem nullatenus subiisse sed stante pede, ut aiunt, et ante iudicii universalis adventum non solum in anima sed et in corpore locum aeterni supplicii subiisse. (Cfr. Stimmen aus Maria Laach ann. 1879. seu tomo XIV. pag. 34. seqq. et 423.; Melch. Can. l. c. l. XI. c. 5. ad 7.)

291. Priusquam magis in particulari dicamus, quid de his locis ac de variis eorum interpretationibus dicendum sit et quid ex iis pro re nostra deduci possit; repetimus, quod a nobis saepe iam est dictum sed vix satis inculcari potest. Igitur qui iuxta Patrum et scholae catholicae sensum genuinam et integram doctrinam de inspiratione Scripturae retinere voluerit, ut nobis indubitatum est, nullum cuiuscumque generis errorem in quocumque demum Scripturae loco et in quacumque materia admittere potest. Hoc igitur semper supposito

Calmet (in Sap. VII. 2.) de hac re ita scribit: «Quis iubet sacros auctores ex physicorum principiis loqui; communes illi aetatis suae opiniones sequuntur.» Haec nobis videntur parum accurate dicta. Quod primo dicitur, auctores sacros non loqui ex physicorum principiis, in genere libenter concedimus. Item quod statim additur, eosdem in rebus physicis suae aetatis opiniones sequi, haud displicet, quamdiu agitur de opinionibus, quae, licet valde rudes sint et imperfectae et a scientifica rerum physicarum cognitione longissime absint, tamen prae iis, quae revera dicunt, ponuntur esse verae. Talis v. gr. est opinio, qua veteres credebant, terram, quae habitatur, undique claudi oceano, solem et lunam per influxum suum operari plura sive in plantis sive in animalibus etc. At quod idem auctor simul supponere aut subindicare videtur, scilicet auctores sacros qua tales i. e. per verba, quae in libris inspiratis leguntur, accepta eo praecise sensu, quo Deo gubernante aut permittente ibi sunt posita, sequi interdum opiniones sive suae sive alterius aetatis, quae non solum imperfectae et parum scientificae sed omnino falsae dicendae forent; id negamus. Nec contrarium, ut nobis videtur, ullo exemplo invicte ostenditur. Et certe in hoc non sine ratione agimus. Nam in adversariorum hypothesi simul concedendum foret, non solum auctores ipsos errasse, sed errare Scripturam; quia in ea hypothesi per verba Scripturae proponerentur aut supponerentur opiniones tamquam verae, quae