De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 323
nunc quaeritur, tum generatim quomodo loci isti et alii similes ab omni errore vindicentur, tum magis in particulari an liceat verbis Scripturae tantam vim inferre, quanta revera illis a nonnullis interpretibus infertur aut ab omnibus inferenda videtur, si hi et similes loci ab omni errore liberari debeant. Quaeritur v. gr. magis in specie, an liceat dies creationis aut de longissimis annorum periodis aut etiam simpliciter de diversis rerum creatarum speciebus sive de simultaneis creationis momentis exponere; uno verbo quaeritur, quid salva genuina et integra de inspiratione doctrina circa verborum usum concedi possit aut negari debeat; quaeritur, quatenus Scripturae locutionem aliquando minus propriam minusque accuratam dicere liceat. Primo ad ista propositione generali responderi potest. Sic sufficit repetere, quod iam dictum est. Scilicet sicut concedi nequit, Deum, qui principalis Scripturae auctor est, quoad res, quae in Scriptura proponuntur et asseruntur, falsi aliquid aut in mente sua opinatum fuisse aut verbis proponere voluisse;
reipsa sunt falsae. Item minus placent, quae habet Schaefer (Literar. Handweiser ann. 1880. coll. 757. coll. Bibel u. Natur p. 98.), dum carpit Florianum Ries, eo quod affirmaverit, in numeris Bibliorum, prouti in textu originali habentur, nullum inesse errorem. Significat scilicet doctus auctor, nolle se huic assertioni dare calculum. Quare Schaefer non solum in vulgata aut in versione Septuaginta aut in textu hebraico nunc communiter recepto errores supponere sed plus aliquid admittere videtur. Nimirum cum numeri interdum ad scopum religiosum Bibliorum parum aut nihil spectant, ex praestituta sibi inspirationis theoria credit, nullum fore piaculum, si quis simile quid de textu primitivo suspicaretur vel concederet. Sed quomodo quaeso Scriptura in hac theoria manet immunis ab omni errore, quod tenendum esse in primo libro ostendimus? Igitur haec res magis determinanda est. Concedi quidem per nos potest, numerum aliquem, qui in Bibliis ponitur, esse numerum, ut dicitur, rotundum, seu numerum minus exactum positum esse pro numero exacto. (Cfr. Gen. XV. 13. coll. Exod. XII. 40.) At talis numerus ac proinde talis locutio, ut cordatus quisque concedere cogitur, falsa non est. Nam is, qui ita loquitur aut scribit, sive sciat numerum praecisum sive nesciat, nequaquam praecisum numerum indicare intendit. Neque qui haec audit aut legit, numerum ut praecisum accipere cogitur. Ratio est, quia hic indeterminatus loquendi modus hominibus admodum familiaris esse solet. At numerum in textu originali ac primitivo Bibliorum non solum minus exactum sed in re profana omnino falsum esse posse, ex demonstratis concedere non possumus. Nec quisquam talem errorem hucusque in genuinis Bibliis monstrare potuit.