De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 324
ita pariter concedi nullatenus potest, a Deo permissum fuisse, ut auctor hagiographus verbis uteretur, quae tum spectato modo loquendi, qui hominum est proprius, tum attentis sanae hermeneutices regulis nonnisi eum sensum fundere possunt, qui eum rerum veritate pugnat. At sicut ex altera parte homines interdum aut verbis minus propriis minusque accuratis utuntur aut de certis rebus satis vage et ambigue loquuntur, et propterea fieri potest, ut sensus, qui a loquente intenditur, non semper sit ille, qui audienti maxime obvius apparet ac naturalis, sed haud raro plus minus abstrusus sit ac difficilis, seu sicut in sermone humano interdum verba accipienda sunt in sensu minus proprio; ita per se nihil impedit, quominus Deo permittente etiam in Scriptura aliquando simile loquendi genus ab hagiographo adhibitum fuerit. Responsio haec ut apparet, habet duas partes. Quare pro maiore rei declaratione principium, quod in ea continetur, exemplis propositis successive applicandum est.
292. Igitur narrationem creationis quod attinet, haec advertimus. Si ponis, Deum hunc mundum non in sex diebus communibus creasse sed creationis opus in totidem longioribus annorum periodis invicem sibi succedentibus absolvisse; sicut Deus de ea re sermonem faciens, nonnisi quae vera sunt, dicere potuit, ita Deus pariter nullo modo permittere debuit, ut Moyses tamquam auctor inspiratus in describendo Dei opere illis uteretur verbis, quae iuxta sermonis humani indolem nonnisi de sex diebus communibus seu de spatio viginti quatuor horarum accipi possunt. Item, ut rem istam ulterius prosequamur, si supponis, terram nostram a Deo ita fuisse conditam, ut statim ab initio aut a tertia saltem die vel tertia annorum periodo simul plantae et animalia eaque tam perfecta quam imperfecta exitierint, uno verbo si contendis, nullam fuisse diem seu nullam periodum, in qua solae plantae sine animalibus, aut animalia imperfectiora sine perfectioribus exitierint; tunc Deus permittere non potuit, ut Moyses, dum referre voluit, qua ratione terra a Deo condita atque ornata fuerit, iis verbis uteretur eumque narrandi tenorem sequeretur, quo sine ulla ambiguitate significatur, fuisse aliquando tempus, in quo aut nondum creatis animalibus solae plantae exitierint aut animalibus perfectioribus nondum procreatis sola imperfectiora ap-