De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 325

parere coeperint. Item quoad secundum exemplum cum certum sit, leporem non ruminare in eo sensu, qui modo scientificus habetur, seu cum hodie inter doctos nemo nesciat, leporem nequaquam cibos semel deglutitos iterum in os reducere, ut eos, sicut boves et alia animalia faciunt, iterato dentibus comminuat; Deus haud quaquam permittere potuit, ut Moyses de lepore agens uteretur termino, qui nonnisi hunc determinatum sensum admittat. Pariter in tertio exemplo concedendum astronomis omnino est, si dies nostra aliquando per miraculum ultra tempus consuetum producenda sit, id non eo fieri debere, ut motus solis circa terram, qui nullus est, inhibeatur, sed eo potius, quod sistatur motus terrae circa proprium axem. Quare consequenter Deus permittere non potuit, ut auctor sacer miraculum illud, de quo in libro losue agitur, illis verbis describeret, quibus sine ulla ambiguitate sive directe sive indirecte soli motus diurnus ac realis circa terram nostram

Sunt, qui ponentes omnia rerum genera statim ab initio condita fuisse, pro re sua haec observant. Fieri potuit, ut in priori die vel in priori periodo maxime et prae aliis creaturis evolverentur plantae, in subsequenti pisces et huiusmodi, in ultima animalia perfecta et nominatim quadrupedia. Ii ex dictis ante omnia ostendere debebunt, in eo, quod ponunt, esse rationem sufficientem, cur ab auctore hagiographo prior periodus plantis, altera piscibus etc. assignetur. Deinde doceant necesse est, quomodo in verbis Geneseos nihil reperiri possit, per quod de successione rerum ac specierum a Moyse per verba totumque orationis modum, quo utitur, plus aliquid significatum et assertum inveniatur, quam quod ipsis placet.

Difficultas, quae huic loco inest, ex nostra sententia hoc modo solvitur. Verba et vocabula rebus et actionibus non a viris literatis sed a vulgo primitus imposita esse, per se patet. Iam vero vulgus in imponendis vocibus non ad rerum essentias sed ad externam rerum speciem attendere solet. Ideo «ruminare» ex primitiva significatione aliud non significat, quam motum illum oris, qui omnibus ex visu est notissimus, licet eius utilitas ab initio nemini aut paucis perspecta fuerit. Neque concedendum est, hoc vocabulum propter progressum scientiae in ore communi hominum significationem suam mutasse seu primitivam significationem penitus amisisse. Manet ergo verum, leporem iuxta aliquam imo iuxta communem vocis significationem revera ruminare. Porro id et non aliud Moyses tamquam auctor inspiratus significasse dicendus est. Ad finem rei quod spectat, distinctionem Legis inter animalia munda et immunda non tam a natura et multo minus a ruminatione in sensu scientifico sed a libera voluntate Dei pendere, nemo negabit.