De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 326

attribuitur. Ad locum ex libro Sapientiae notamus ista. Si Salomon, ut modo nemo fere dubitat, non est eius libri auctor

Id revera de narratione, prout legitur in libro Iosue, de iure dici non posse, elucet ex his, quae subiicimus. Auditur hodiedum a doctis non minus quam ab indoctis saepissime locutio huiusmodi: «Sol oritur mane, vespere occidit,» vel «sol aestate ascendit altius,» vel «obnubilatur pluviae tempore» et «in eclipsi vel integre vel ex parte obscuratur»: «Iuna crescit et decrescit» vel «nunc Iuna nulla est aut plena.» Item ab iis, qui navi vehuntur, communiter haec audiuntur et similia: «Litus paulatim recedit.» Profecto qui ita loquitur, per huiusmodi phrases nullatenus asserere intendit, solem, prouti in se est, realiter moveri aut obscurari, vel Iunam, prout in se certae magnitudinis corpus est, in magnitudine ista revera augeri aut minui, vel quod ad obiectivam rerum veritatem spectat, litus moveri non navem. Quod homines per phrases istas significare volunt, sunt phaenomena omnibus notissima et verissima praecise qua talia, quocumque tandem modo eveniant et nascantur. Quare phrases istae revera in rigore aliud non significant quam certa naturae phaenomena, quae omnibus nota sunt. Schaefer (L. c. p. 139, 149.) dicit, in huiusmodi phrasibus relativam tantummodo non vero absolutam contineri veritatem. Quare raprehendit Franzelin et alios, quod phrasibus huiusmodi in Scriptura absolutam veritatem vindicare conentur. At quod auctor iste observat, aut falsum est aut saltem falsae intelligentiae obnoxium. Si enim istae phrases, ut diximus, aliud non significant quam phaenomena; tunc, quod iis significatur, non relative tantum sed absolute verum est. Quod ita magis suadetur. Notum est omnibus, etiam homines doctos tali locutione sive in vita familiari sive in libris scientificis haud raro uti. Imo semper, ubi non praecise de explicandis hisce phaenomenis agitur, docti non minus quam indocti in dicto sensu phrasibus istis utuntur. Iam vero non puto, hominem doctum aequo animo telerare, si ipsi significaveris, eum per haec dicere, quod falsum est aut quod nonnisi relativam veritatem habet. Reponere enim poterit. His phrasibus, prout omnibus est notum, aliud significare nolo quam phaenomena in se verissima. Quare ignoro, quid in meo sermone reprehendendum sit, aut quid tali sermoni ad absolutam veritatem deesse possit. At dices: Non sol movetur sed terra. Respondebit: Scio. At ego neque unum neque aliud asserui, sed solum significavi phaenomenon. Ceterum si dixissem, ut tu supponere videris, solem moveri realiter, non veritatem relativam, ut tu insinuare voluisti, sed quod simpliciter et absolute falsum est, dixissem. Instet adversarius: At neque, sicut revera est, dixisti, moveri terram. Reponere poterit: Concedo, id non dixi; et ideo non dixi omnia, quae vere de ea re dicere poteram. At inde nondum sequitur, ea, quae dixi, non esse absolute vera, ut tu asseris. Hoc igitur est, quod nos non solum eum Franzelin sed eum omnibus fere catholicis ut veram de inspiratione doctrinam defendimus. Nec erat, ut apparet, cur Schaefer haec reprehenderet. Nam aut falsum omnino aut obscurum valde est, quod ab eo dicitur. Quid enim est veritas relativa, de qua loquitur? Num adeo bene,