De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 21

c. III. v. 15—17.) scribit in hunc modum: «Ab infantia sacras literas nosti, quae te possunt instruere per fidem, quae est in Christo Jesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.» Ex hoc textu duo colligimus: 1. Scripturam esse divinitus inspiratam seu, quod idem est, Deum habere auctorem; 2. hanc Scripturae praerogativam ad singulas Scripturae partes pertinere. Primum, quod ponimus, saltem ut priori modo exprimitur, a Paulo conceptis verbis asseritur. Sed ut totum, quod dicimus, retineri tuto posse appareat, paucis ostendendum est, idem dici, dum dicitur Scriptura esse inspirata et dum dicitur Deum habere auctorem.

28. Divinitus inspiratum seu, ut habet textus originalis, θεόπνευστον, dum de aliquo libro dicitur, si in nativa sua significatione sumatur, significat, librum extraordinario Dei influxu, — non enim omnes libri, licet boni et religiosi fuerint, inspirati dicuntur vel dici possunt, — originem sumpsisse, seu librum Spiritu Dei repletum esse idque ea de causa, quod eidem Deus influxu positivo, qui huic effectui producendo par sit, sensa divina divinumque veluti spiritum indidit et veluti inspiravit. Id vero alio modo fieri non potuit, quam si Deus librum aut formaliter aut virtualiter dictaverit. Quodsi Deus hominis operam in hac re adhibere voluerit, hominem istum in tota eius activitate sibi tamquam instrumentum et veluti amanuensem subordinare debuit. Per hoc fit, ut non homo sed Deus verus et principalis auctor illius libri dicendus sit.

29. Id confirmatur sequenti consideratione. Scriptura haud raro de Prophetis loquitur, qui et ipsi inspirati dicuntur. Iam vero nomine Prophetarum designantur viri, qui spiritu divino repleti et a Deo acti ut Dei internuncii et veluti in agendo et loquendo vicarii sunt habendi, ita ut non tam ipsi quam Deus per ipsos agat et loquatur. Id significatur a Petro Apostolo (ep. II. c. 1. v. 21.) his verbis: „Non voluntate humana allata est aliquando prophetia sed Spiritu sancto inspirati (δπὸ πνεύματος ἀγίου φερόμενοι) locuti sunt sancti Dei homines.» Iam vero scriptores sacri, cum et ipsi inspirati dicuntur, certe non minus efficacem Dei influxum experti sunt quam generatim Prophetae. Imo hoc loco Apostolus primarie scriptores sacros ante oculos